23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

et in eadem cappella statuatur; vas autem in quo nunc aqua baptismalis

asservatur, usui esse poterit in hac vel alia ecclesia pro aqua benedicta.

Altare maius et bradella ad formam reducantur. A parte evangelii capellae

maioris concavum fenestrae muro obturetur et statua inde ammoveatur.

Cappella maior in ingressu claudatur clathris ferreis infra quattuor menses.

Altare Sancti Antonii dilatetur ad formam, et clathris ferreis sepiatur et

integumentum habeat. Provideatur de candelabris aeneis et paliis decentibus.

Bradella deprimatur et sub ea gradus lapideus statuatur infra tres menses.

Altare Corporis Christi claudatur ut supra, et super eo integumentum

sit, eius bradella cum gradibus ad formam 7 reficiatur. Altare Beatissimae

Virginis Mariae fiat, bradella ad formam, clau- [f. 908r] datur, et integumentum

habeat. Provideatur de candelabris aeneis infra tres menses.

Foramina parietis ecclesiae a parte epistolae altaris Sanctae Mariae, et a

parte evangelii Sancti Antonii muro obturentur. Confessionalia duo ad

formam in loco congruo et aperto ecclesiae collocentur infra mensem. In

coemiterio erigatur crux et ab eo tollatur arbor infra octo dies. Spatium

ante ecclesiam, ubi alias erat coemiterium, claudatur saltem columellis lapideis,

ut a via publica sit distinctum.

Ostium vicini novum respondens in dicto spatio obturetur. Clericus a

communitate in habitu sustineatur, qui missis et aliis parochialibus officiis

inserviat. In sacristia oratorium, et lavatorium fabricentur. Provideatur de

paramento viridi et violaceo infra quattuor menses. De purificatoriis, de

corporalibus et de eorum sacculis. De vase pro purificatoriis abluendis. De

laternis item dabus deferendis, cum ad infirmos Sanctissimum Sacramentum

portatur.

Vicini huius ecclesiae, qui sunt numero 1200 vel circa, et a parochiali [f.

908v] spatio milliaris distant, quibus non sine magno incommodo ab archipresbytero

Hidri eorum curato sacramenta ministrantur, quia iter saepe ob

impetus et innundationes Clisis fluminis impeditur, cum assignatione

ducatorum 12 a suprascripto archipresbytero facta provideant ipsi de reliquo

stipendio perpetuo, ut haec ecclesia per illustrissimum visitatorem vel

per reverendissimum ordinarium in parochialem erigatur.

Oratorium Sancti Marci de Muro indecens tollatur, et materies eiusdem

applicatur ex nunc oratorio Sanctae Mariae novo in monte supra Lavinonum,

quod fabricandum est ad formam approbandam, non tamen in illo

166

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!