23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

confessionibus. Bonae vitae ut dicitur. Habitat ut supra. Vicinorum animae

sunt 500 vel circa, quae a parochiali ecclesia spacio duorum milliarium

distant et iter montuosum et difficile est, et nisi a capellano praedicto

sacramenta ministrarentur, maxime animae illae in spiritualibus paterentur.

Schola Nominis Domini

Erecta. Habet regulas, sed non comprobatas, eius institutum est diebus festivis

institutioni christianae operam dare, orationi serotinae item. Regitur per

massarium, duos consiliares [f. 663r] et duos syndicos. Habet redditus

annuos librarum 16 et solidorum 15 planetarum ex variis legatis cum onere

missarum, quas suprascriptus capellanus Sancti Mathei celebrat. Administrationum

rationes singulis annis coram archipresbytero Gargnani redduntur.

Oratorium Sancti Gaudentii campestre

Non consecratum. Habet unicum altare. Nullos redditus. Coemiterium

apertum in quo incolae Musloni sepeliuntur.

1

Visitavit etiam ipse illustrissimus Cardinalis visitator nota nel margine sinistro.

2

non cancellato.

3

In XXXIII, f. 8v, segue della Ziza.

4

Aggiunta interlineare.

[b.] [f. 855r] In parochiali ecclesia archipresbyteratus nuncupata

Sancti Martini loci Garagnani

Tabernaculum ligneum panno serico introvestiatur et super altari firmetur,

ut inter ipsum et frontem altaris spatium congruum remaneat. Pyxis pro

communione infirmorum et tabernaculum pro processionibus cum lunula

ad formam adaptentur. [f. 855v] Pro reliquiis sacris vas cristalinum comparetur.

A parte evangelii in cappella maiori fenestella construatur, ornetur, et

claudatur ad formam instructionum generalium et in ea reliquiarum vas collocetur.

A parte epistolae eiusdem cappellae fiat alia fenestella ad formam, in

48

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!