23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

sionem populus plantat ramos arborum in quatuor angulis montis in quo

sita est dicta ecclesia et cantant sacerdotes quatuor evangelia diversa.

Ecclesia Sancti Michaelis loci Gazani 4 membrum parochialis ecclesiae

suprascriptae. Consecrata, habet tria altaria indotata. Sacristiam. Subterraneum

coemiterium in quo vicini sepeliuntur. In suprascripta ecclesia [f.

703r] a coadiutore archipresbyteri Abioni prima dominica cuiuslibet mensis

et singulo die mercurii ex antiqua consuetudine celebratur. Vicinorum

animae sunt 250 quae tribus milliaribus a parochiali ecclesia distant et quia

iter variis torrentibus saepe interrumpitur ita ut non sine magno incommodo

in dicta parochiali ad divina audienda accedere possint, petunt dictam

ecclesiam Sancti Michaelis in parochialem erigi, cum assignatione congrui

stipendii perpetui, quam ipsi in visitatione promiserunt obligationis

instrumento, computatis tamen redditibus ecclesiae Santi Marci de Viselono

a reverendissimo episcopo Bollano suprascriptae ecclesiae Sancti

Michaelis applicatis et aliis redditibus ab archipresbytero Abioni assignatis.

1

Aggiunta interlineare.

2

Sta per Savallus.

3

Aggiunto in interlinea.

4

Abioni cancellato.

[b.] [f. 928r] In ecclesia parochiali archipresbyterali nuncupata

Sanctae Mariae loci Abioni

Pyxis aptetur ad formam. Provideatur de alia pyxide pro populi communione

infra mensem et tabernaculum cum lunula ad formam reducatur. Fiat

tabernaculum ligneum decens infra tres menses. Construatur fenestella a

parte evangelii in cappella maiori, ornetur et claudatur ad formam, in ea

asserventur reliquiae cum vasibus cristalinis vel aliter decentibus infra

mensem. Aliud baptisterium ad formam secundam instructionum comparetur

cum ciborio congruo infra mensem; et sublato altari Sancti Ioannis

Baptistae in nicia eiusdem collocetur ad formam, [f. 928v] claudatur cla-

223

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!