23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

opus non erunt, per eos ad quos spectant sive scholares et patroni sive

praefecti [fabricae sint, aliis ecclesiis vendi possint et pretium in fabricam

cappellae et altaris extruendae convertatur.]

[f. 958v] Capsula in loco congruo in ecclesia causa colligendae eleemosinae

nomine fabricae eiusdem ecclesiae consensu episcopi collocari poterit.

Praefecti fabricae huius ecclesiae qui octo deputati a communitate sunt

muneri suo quam possunt accurate incumbant et in ecclesia, nisi episcopi

concessa facultate formaque ab eodem probata, ne quid aedifitii novi extrui

faciant, praeterea quae in hac visitatione iam praescripta sunt, ornamenta

vero coeteraque altarium cappellarum totius denique ecclesiae suppellectilia

ad praescriptum instructionum generalium fieri curabunt, adhibito iudicio

archipresbiteri seu vicarii foranei.

In iis quae ad chori clerique disciplinam ad missarum et aliorum divinorum

officiorum tempus rationem et ordinem pertinent, ne se ullo modo

intromittant, si quid vero reformatione vel correptione egere viderint,

archipresbitero vel praefecto ecclesiae relinquant ad episcopumve cuius est

in his providere deferant. Ne item ullo modo se ingerant in exactionem aut

in administrationem bonorum temporalium cappellaniarum, etiam quae

iuris patronatus communitatis sunt, vel tempore vacationis vel collationis,

nisi ita fieri posse ex fundatione reverendissimo episcopo [prius constiterit

aut illa ipsis id munus curae suae sigillatim delegant.] [f. 959r] Cum

haec ecclesia in oppido multis rationibus insigni vel structura et ornatibus

et numero ministrorum archipresbiteralique dignitate late fulgeat in eaque

sit et mensa residentiae et distributionum quotidianarum, numerusque

cappellarum mediocres reditus habentium, opere praecium erit efficere ut

capellaniis in canonicatus erectis illa in collegiatam erigatur praesertim cum

alias collegiatam fuisse dicatur.

Homines igitur universitatis loci Salodii termino unius mensis deducant

coram illustrissimo et reverendissimo visitatore seu eius deputato iura omnia

quibus liquere aiunt ecclesiam Assumptionis Beatae Virginis Mariae matricem

et archipresbiteralem eiusdem oppidi olim fuisse collegiatam ac in ea constitutos

fuisse canonicatus nuncupatos aliaque munia collegialia in dicta ecclesia

exerceri solita esse et quod aedes dictae ecclesiae haerentes canonicales sint et

nostris etiam temporibus canonica nuncupatur ut deinde deliberari possit de

restitutione huius status praefatae ecclesiae aliudve statuatur ordinaria auctoritate

aut etiam procuretur a Sancta Sede apostolica. Decreta omnia in visita-

304

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!