23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

brat. Ad ecclesiam suprascriptam complures ex devotione concurrunt eleemosynae

4 et oblationes offeruntur, quarum curam habent massarii a communi

Boarni electi, et eas in reparationem et ornatus altaris et ecclesiae

impendunt. Administrationum [rationes] [f. 680v] vicario foraneo dantur.

Extra dictam ecclesiam est cappella in qua cisternae sunt ad usum ecclesiae

suprascriptae, quae capella habet unicum altare sine redditibus.

Oratorium Sanctorum Rochi et Sebastiani, loci Colii

Habet altare sine redditibus, in quo ex devotione vicinorum quandoque

celebratur, praeterea etiam per archipresbyterum Boarni, vel eius coadiutorem

semel in hebdomada celebrari solitum esse dicitur.

Vicinorum animae sunt 140 vel circa.

Oratorium Sanctorum Faustini et Iovitae Boarni

Inornatum, habet altare sine redditibus. Dictum tamen fuit petiam terrae

horti eidem oratorio annexam pleraque occupatam fuisse a Paulo Pristino.

Oratorium Sancti Benedicti loci Pompignini

Inornatum, habet unicum altare. Redditus item annuos librarum 29 planetarum

ex variis legatis pro celebratione missarum, quas vicini celebrare

faciunt per varios sacerdotes. Adest etiam legatum librarum 5 planetarum

in annum per Ioannem Baptistam de Maffeis conditum cum onere tot missarum,

cui non satisfit. Aliud legatum Bartholomei Lazarini redditus librarum

1 soldorum 10 pro celebratione missarum, cui oneri satisfit per archipresbyterum

qui dictos redditus percipit.

[f. 681r] Oratorium Sancti Alexandri in Monte

Inornatum. Habet altare sine redditibus. Pretenditur dictum oratorium ab

archipresbytero Boarni, et a parocho loci Sivini 5 , in quorum finibus est

situm oratorium.

Oratorium Sancti Laurentii loci Clebii

Inornatum, cum unico altare sine redditibus.

Ecclesia Sanctorum Cornelii et Cipriani, loci Telii

Membrum parochialis Boarni in qua cura animarum exercetur ut infra.

Consecrata creditur, et in ea comperta sunt baptisterium, sed non ad for-

122

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!