23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Schola Sanctissimi Sacramenti coepta, sed caret erectione, regulis et

redditibus, habet tamen eleemosynas quae in anno esse poterunt librarum

12 ex quibus candelae et ornata altaris comparantur. Regitur a massariis qui

singulo anno mutantur et administrationum rationes ipsi societati referunt,

quibus visis in visitatione subscriptum est.

Ecclesia Sanctorum Nazarii et Celsi loci Renzani non consecrata, altaria

duo habet, cum schola Sanctissimi Sacramenti ut infra. [f. 728r] Altare

Sancti Laurentii habet legatum a Mariano de Zambonis conditum librarum

200 pro una vice, ex quibus emptus est fundus, cuius redditus annui sunt

librarum 10 cum onere celebrandi singulo die mercurii. Adest etiam coemiterium

septum, ac domus sacerdotalis ecclesiae contigua. In hac ecclesia

celebrare faciunt vicini cum mercede annua ducatorum 25, computato

legato suprascripto. Cappellanus amovibilis nunc est presbyter Iulius Pandinus

annorum 52, qui de ordinibus docuit praeterquam de minoribus et

prima tonsura, qui de licentia reverendissimi episcopi oretenus data, ut

vicarius foraneus attestatus est, fungitur munere parochi, scientia tamen

admodum debilis in munere confessiones audiendi. Bonae vitae ut dicitur

et habitat in suprascriptis aedibus sacerdotalibus. Animae sunt numero

140, quae quidem spatio milliaris a parochiali distant.

Schola Sanctissimi Sacramenti caret regulis, redditibus et erectione:

exercetur tamen et eius eleemosynae in anno esse poterunt librarum 30,

quae in cereos et candelas pro Sanctissimo Sacramento associando ad infirmos

et in ornamenta altaris impenduntur. Regitur a massario, qui singulo

anno a societate coram cappellano mutatur 14 , ac eidem 15 administrationum

rationes refert, quibus supputatis in visitatione subscriptum est.

Ecclesia Sancti Antonii loci Caraberii

Consecrata creditur, et in ea sacramenta parochialia ministrantur. Sanctissimum

Sacramentum asservatur, ante quod [f. 728v] lampas assidue expensis

scholae elucet. Baptisterium non adest. Altaria sunt quatuor, videlicet

altare maius cum schola Sanctissimi Sacramenti, et alia tria indotata. Sacristia

adest. Coemiterium clausum. Domus sacerdotalis ecclesiae annexa.

Redditus nullos habet, sed a vicinis stipendium annuum ducatorum 43,

cappellano amovibili persolvitur, qui quotidie celebrat et munere parochi

fungitur. Cappellanus est presbyter Petrus de Bligris annorum 28, qui de

ordinibus et de licentia curam animarum exercendi docuit. Scientia tolera-

292

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!