23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore ; servet regulas ad

usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Scholares Sanctissimi

Sacramenti singulo anno administrationum rationes vicario foraneo vel

cui ille demandarit, referant.

Vicini huius ecclesiae qui sunt numero 600 vel circa, quibus difficile ab

archipresbytero Hidri sacramenta ministrantur, quia ab archipresbyterali

ecclesia trium milliarium spatio distant et iter a variis torrentibus interrumpitur,

attenta assignatione ducatorum quindecim ab archipresbytero

suprascripto, provideant ipsi de reliqua parte stipendii ut haec ecclesia per

illustrissimum visitatorem aut per reverendissimum episcopum in parochialem

erigatur. Reverendissimus ordinarius processum contra presbyterum

Peregrinum de Pisa cappellanum delatum de sodomia, et suspectum

de libris prohibitis, perficiat nec prius eum nunc fugitivum in hac dioecesi

celebrare patiatur.

In oratorio Sancti Antonii

Oratorium a parte anteriori muro obturetur, et in eius medio [f. 907r]

ostium construatur. Tollantur duo altaria ita ut remaneat solum altare

maius. Altare maius cum bradella ad formam reducatur.

Provideatur de mappis, candelabris et de palliis et donec haec 5 praestita

non erunt, et praeterea provisum fuerit de aliis necessariis iudicio vicarii

foranei in eo ne celebretur. Deputati huius oratorii singulo anno administrationum

rationes vicario foraneo referant et liberationes ab eo obtineant,

quae alias nullae sint.

In ecclesia Sancti Bartholomei de Lavinono

Tabernaculum pro processionibus aptetur cum lunula ad formam. Pyxis pro

communione populi fiat. Tabernaculum ligneum panno serico introvestiatur

et firmiter super altare statuatur infra mensem. Purgetur sordibus fenestella

reliquiarum et in eadem reliquiae in vase cristallino reponantur. Fiat

decens scatula, et bursa vasibus oleorum sacrorum. Fenestella a parte epistolae

in pariete construatur et in ea vasculum olei infirmorum asservetur.

Ammoveantur ligna et caetera indecentia a cappella baptisterii. [f. 907v] 6

Claudatur clathris ferreis sub gradu lapideo et aliud baptisterium ad tertiam

formam instructionum comparetur cum ciborio congruo infra sex menses,

165

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!