23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

parochi ob grandinem quae prediis eius grave detrimentum intulit, ideo

poterit reverendissimus episcopus pro suo arbitrio decretum de nummis

aureis decem in ecclesiae reparationem et ornatum quotannis usque ad plenam

decretorum executionem conferendis aliqua ex parte moderari.

REZZATO, SAN GIOVANNI BATTISTA

[Decreta particularia, II, ff. 1044v-1045v

Brescia, XXVII, q. 2, f. 15v]

[Visita apostolica, V, pp. 189-196]

[f. 1044v] In ecclesia Sancti Ioannis Baptistae Rezati

Presbyter Michael et pro tempore primarius rector huius ecclesiae clericos

duos clericali habitu eoque desenti in ecclesia ministrantes sustineat, cui

tamen pro contingenti eorum sustentatione ceteri duo coadiutores portionarii

sigillatim libras quinquaginta monetae brixiensis ex reditibus eorum

portionum singulis annis contribuant, quod si aliqua ex illis portionibus

vacaverit, nihilominus eo tempore fructus illius pro ratione stipendii quod

debet, huiusmodi contributioni addicti sint. Si vero reverendissimus ordinarius

compererit eundem presbyterum Michaelem dictam contributionem

eiusve partem a praedictis singulis portionariis quotannis percepisse

nec oneri duos clericos sustinendi satisfecisse, ut etiam ex praescripto fundationis

tenetur, eam curatoribus fabricae erogare compellat.

Altare in loco communitatis constructum intra tres dies tollatur poena

interdicti illius loci proposita. [f. 1045r] Communitas exhibeat quamprimum

reverendissimo episcopo legatum factum a quodam *** distribuendi

panem coctum pauperibus, rectore praesente qui reverendissimus dominus

eo diligenter perspecto piam testatoris voluntatem plene adimpleri iubeat

statuatque. Parochus quam diligentissime schedulam eorum quibus missarum

in altari Sanctae Luciae celebrandarum onus quomodolibet incumbit,

conficiat eamque statim ad reverendissimum episcopum adferat, qui censuris

et poenis ad concilii Tridentini et provincialium praescriptum adstictos

ad onera ipsa praestanda tam pro praeterito quam futuro tempore ut

iuris fuerit compellat. Ne post hac aliquod genus ludorum fiat permittaturve

in platea quae est ante ecclesiam nec in ipsius confinibus et praesertim

tempore divinorum officiorum et Doctrinae christianae ipsis ludenti-

436

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!