23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DECRETI AGGIUNTI

stris comes Alfonsius a Gambara et dominus Polidorus de Cantiis singillatim

ducatos septem cum dimidio auri de camera ac praedictus presbiter Pincinellus

aureos quinque erogent, quoad praescriptis omnibus satisfactum

fuerit. Praedictas vero portiones ut supra conferendas, titularis ipse huius

decreti auctoritate apud se retineat easque consentientibus sindicis curatoribusve

ecclesiae nomine communitatis deputatis si qui sunt, vel praefecto

seu thesaurario scholae Corporis Christi in supradictorum executione [f.

984r] impendat, proposita poena dupli et aliis gravioribus, ac etiam suspensionis.

Iidem omnes pensionarii intra mensem exhibeant bullas dictarum

pensionum coram reverendissimo ordinario; interimque, donec eas non

exhibuerint, pensiones sibi attributas minime consequantur, verum archipresbiter

illas sequestri nomine penes se comprimat habeatque poena restitutionis

dupli constituta.

Infrascripti omnes et singuli si in posterum contra formam obligationis

aut fideiussionis per eos praestitae aut praecepti illis facti in actis visitationis,

ut infra, in aliquo contravenerint, poenis in obligationibus aut praeceptis

contentis afficiantur et contra eos eorumque fideiussores ex forma praecepti

seu obligationis ut infra per reverendum ordinarium eiusque vicarios

severe agatur, propositis etiam in posterum aliis poenis severioribus eiusdem

ordinarii arbitrio. Et qui sunt videlicet: dominus Carolus Luciagus

concubinarius cum appellata la Marietta; Ioannes Antonius de Capua concubinarius

cum Anna Desegotta nupta; Lucius Luciagus concubinarius cum

Annunciata de Odofredis; Oratius Bulinus concubinarius cum Domicella

de Canis; Thomas Polanus uxoratus concubinarius cum Barbara de Sgringis;

Ioannes Iacobus dictus de Fiffa concubinarius cum appellata la Soldadella,

quibus omnibus emanatum fuit praeceptum, quatenus sub excommunicationis

quo ad viros, quo vero ad mulieres exilii a civitate et diocesi

Brixiensi ac aliis poenis, termino trium dierum debeant se separari ab [f.

984v] omni inhonesto commercio nec simul ulterius in domo seu extra

domum conversari vel cohabitare praesumant.

Ulterius dictus Thomas Polanus promisit poena scutorum 100 et

excommunicationis in subsidium amplius conversationem aliquam vel

commercium non habere cum dicta Barbara et pro eo fideiussit dominus

Fulvius Luciagus, filius quondam nobilis Thesei habitator Manerbii. Item

dictus Iacobus de Fiffa promisit poena, quinquaginta scutorum auri locis

piis applicandorum et excommunicationis in subsidium et alia maiori arbi-

343

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!