23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

atque sicut consueverunt omnia onera tum fabricae, tum suppellectilis et

ornatus ad ecclesiam parochialem spectantia sustineant diligenter vero in

posterum quam hactenus factum est, illa praestita decreta item huius visitationis

apostolicae praestituto in decretis iam editis temporis spatio

prompte exequant.

Reliqua vero quamprimum si autem negligentiores se prebuerint reverendissimus

episcopus et sequestrationibus et alia iuris ratione efficiat ut

eo omnino in executionis usum inducantur.

Presbyter Faustinus Barbobus praetensus vicarius perpetuus huius

parochialis ecclesiae qui a Sancta Sede apostolica priusquam ad possessionem

prefati beneficii admitteretur, novam ut dicunt provisionem non [f.

1014r] obtinuit, illam quamprimum impetret, interim vero ab audiendarum

confessionum munere et ab aliis parochialibus muneribus in ea parochia

abstineat, nisi reverendissimus ordinarius de eo scriptam facultatem

dederit; fructusque omnes hactenus perceptos, quos tuta conscientia suos

non fecit, intra sex menses restituat in ecclesiae parochialis et Sancti Georgii

fabricam et supellectilem reverendissimi episcopi arbitratu impendendos,

nisi interim eadem Sancta Sedes illos sibi benigne remiserit. Presbyter

Faustinus Barbobus servam quam modo habet, intra octo dies omnino a se

dimittat neque in posterum aliam sine reverendissimi episcopi concessu

scriptis exarato domi habeat, poena alioquin gravi pro eiusdem episcopi

arbitratu illi proposita.

1

Decretum tum de vicario perpetuo in ecclesia parochiali huius loci

sustentando, tum altero sacerdote in ecclesia Sancti Georgii illi adiungendo

iam editum ab administratoribus Hospitalis Brixiae servetur omnino,

quod vero de eorum mercede constitutum est, id in reverendissimi episcopi

iudicium plane reiicitur, qui pro loco ratione ac eius commoditate utrique

illam praescribat atque alium cappellanum praeter suprascriptos ibidem

adhibere possit prout illi necessitatem postulare videbitur.

Laura uxor Iosephi Tesitoris concubina cum magnifico domino Vespasiano

de Girellis, cui praeceptum fuit ne in posterum ullo quovis praetextu

audeat cum suprascripto magnifico domino Vespasiano habitare consuetudinemve

ullam habere aut colloqui, proposita poena exilii, fustigationis et

alia maiori arbitrio etc.

Si contra formam dicti praecepti in aliquo contravenerit, poenis in eo

contentis afficiatur et contra eam ex forma dicti praecepti per reverendum

386

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!