23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

sacculis ac purificatoriis. In cappella quae est extra ecclesiam clausam clathris

ferreis ne celebretur et ideo infra unum diem altare tollatur.

Legata et eleemosynae, quae fiunt ecclesiae Sanctae Mariae Auri expendantur

in ornamenta altaris et alia necessaria ipsius ecclesiae per scholares,

liceat tamen aliquid etiam ex dictis eleemosyniis contribuere matrici ecclesiae

parochiali Sancti Silvestri de communi ipsorum scholarum consensu.

In congregatione vel schola regiminis dictae ecclesiae indifferenter assumantur

homines quattuor, villarum subiectarum curae Sancti Silvestri; ita

tamen quod non excludantur homines de Auro ab hoc regimine, neque

etiam a congregationibus Sanctissimi Sacramenti et fabricae ecclesiae parochialis

Sancti Silvestri.

Claves ecclesiae Sanctae Mariae remaneant apud homines Auri, qui propinquiores

sunt dictae ecclesiae. Claves duae fiant sacristiae, quarum altera

apud dictos homines de Auro et altera apud curatum Sancti Silvestri asservetur.

Calices, corporalia et aliae res sacrae collocentur in armariolo in

sacristia, cum sera et clave, quae apud curatum remaneatur.

[f. 923v] In oratorio Sancti Dominici inter villas Vulsani et Pagasii

Claudatur nec celebretur donec altare et bradella ad formam reducantur et

a parte anteriori cancellis ligneis claudatur. Provideatur de cruce, candelabris

et pallio, de aliis item necessariis iudicio vicarii foranei nec ante in eo

non celebretur.

In oratorio Sancti Bernardini Malpaghae sub cura Fameiae

Elongetur altare ad formam et provideatur de cruce, candelabris aeneis et

fiat icona decens. Infra quattuor menses cappella claudatur a parte anteriori.

Crucifixus collocetur, obturetur muro foramen a parte anteriori altaris.

Fenestrae speris tela cerata muniantur. Paries in facie ecclesiae incrustetur

et dealbetur. Oculus supra portam vitreis muniatur infra octo menses. Perficiatur

sacristia iam coepta et in ea fiat armarium pro paramentis, oratorium

et lavatorium, fiat paramentum album et de palliis aliis provideatur.

De corporalibus item et de sacculis ac purificatoriis infra duos menses.

In ecclesia parochiali Sancti Antonii loci Casti

Tabernaculum ligneum panno serico introvestiatur et conopeum decentius

habeat. Pyxis distinguatur omnino a tabernaculo processionum infra men-

213

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!