23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

et reverendissimo visitatore apostolico uti etiam compromissario electo in

causa litium [f. 1040r] et controversiarum inter homines Buegni et Plani ut

patet instrumento recepto per cancellarium visitationis die 13 decembris

1580 facta 1 , executionem omnino consequatur in quo divisio et separatio

loci et viciniae de Plano et erectio ecclesiae Sanctae Mariae eiusdem loci

Plani in parochialem nec non bonorum parochialis Buegni dimembratio,

cum omnibus quae exinde emanarunt, sublatae circumscriptae et annullatae

sunt, ut nullum sortiantur effectum, ita ut omnia ipsa bona relaxentur

eidem parochiali de Buegno libere perinde ac si unquam dicta dimembratio

et parochialis erectio facta fuisset eiusdemque instrumenti infrascriptae

conditiones omnino serventur. Archipresbyter praesens et qui pro tempore

erit loci Buegni perpetuo habeat cappellanum coadiutorem curatum a

reverendissimo episcopo praevio examine probandum, qui perpetuo resideat

Plani ad ecclesiam Sanctae Mariae et missam celebret baptizet et

omnia alia sacramenta etiam tempore Paschatis resurrectionis ministret et

verbum Dei populo evulget. Idem archipresbyter pro tempore quotannis

remittat praefato pro tempore cappellano coadiutori curato illas libras

quinquaginta planetarum, quae sibi in singulos annos exsolvuntur per viciniam

Plani pro trium missarum singulis hebdomadis in ecclesia Plani celebratione,

cui quidem oneri propterea ipse cappellanus satisfacere teneatur.

Praeterea vicinia et homines Plani annis singulis eidem cappellano curato

perpetuo omnem reliquam mercedem pro congruenti eiusdem cappellani

et unius clerici vitae [f. 1040v] sustentatione necessariam subministrent.

Cappellanus coadiutor pro tempore adeat ecclesiam parochialem et

matricem Buegni quotoquoque sabbato sancto et vigilia Penthecostes consecrationique

fontis baptisimalis ab archipresbitero faciendae tamquam

caput plebis intersit. Archipresbytero pro tempore Buegni integrum sit

liceatque quarumcumque exequiarum et funerum causa Planum tamquam

membrum dictae archipresbiteralis ecclesiae Buegni accedere vicissimque

coadiutor praedictus Plani ea de causa ad dictam archipresbyteralem ecclesiam

Buegni. Dicto archipresbitero Buegni diebus festis titularibus ecclesiae

Plani liceat, si ei placuerit, missam solemnem cantare et vesperas.

Impensae factae a communitate Buegni pro ea parte quae attingit homines

et locum Plani praedictis hominibus compensentur, quarum tamen

omnium liquidatio spectet ad praefatum illustrissimum visitatorem.

430

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!