23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

mus episcopus prout iuris fuerit quamprimum edicta proponat ac reliquis

de examine et probatione servatis praedictam parochialem conferat. In duabus

missis in hebdomada a parocho alternatim celebrandis in unaquaque

ecclesia Sancti Bartholomei et Sancti Bernardi de Serniga, computentur

missae quas die festo per hebdomadam incidente in eis celebrarit tum si

quando alibi celebrat ad funera evocatus, alias vero duas quae supersunt in

ecclesia Sancti Bernardi ratione legatorum, ut constitutum fuit, celebret.

Longitudo horti archipresbytero concessi quae ex decreto alias edito

usque ad viam publicam produci poterat, ipsius horti septum vetus non

excedat ut deinceps in instrumento erectionis parochialis Sancti Bartholomei

de assensu ipsius archipresbyteri constitutum fuit. Populus Sancti

Bartholomei festum Visitationis Beatae Mariae Virginis et XXV diem cuiuslibet

mensis observet, ut voto publico se obligavit, et contra eorum violatores

praeter poenas ab ipso populo constitutas vicarius foraneus aut reverendissimus

ordinarius ad praescriptum canonum severe procedat.

[f. 1055v] In ecclesia Sancti Bernardi fratrum Minorum

Onera et emolumenta altarium Crucifixi et Sancti Marci ad altare Sancti

Bonaventurae iam nunc transferuntur.

In ecclesia Sanctae Mariae fratrum Carmelitarum

Reverendissimus episcopus scholam Sanctae Mariae visitet et administrationis

rationes recognoscat quotannis ad concilii Tridentini praescriptum.

FASANO (GARDONE RIVIERA), SANTI FAUSTINO E GIOVITA

[Decreta particularia, II, f. 1055v

Brescia, XXIII, q. 1, ff. (14-15)]

[Visita apostolica, VI, pp. 13-17]

[f. 1055v] In ecclesia parochiali Sanctorum Faustini et Iovitae Fasani

Quod de sustinendo clerico sumptu populi aliis decretis iam editis iussum

fuit, ideo usque a populo praestari debere intelligitur quousque reditus annui

certi huius parochialis beneficii aureos quinquaginta communi extimatione

excedant. Spatium temporis, intra quod decreta praestanda erant, ad duos

annos prorogatur ad petitionem populi, qui post peractam visitationem praedictae

parochialis ad augendos eius reditus plurimum tempus contulit.

454

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!