23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SALÒ

sacerdos sit amovibilis ad nutum dictae scholae et missae minui non possint;

de praesenti redditus annui sunt librarum 16.

Item dotatum est nonnullis bonis stabilibus, quorum annui redditus

sunt librarum 65 a presbytero Christophoro de Porta in suo testamento

disponente dicta bona possideri debere a sacerdote qui sit ex descendentibus

sororum dicti testatoris cum onere celebrandi quotidie, exceptis duobus

ferialibus in hebdomada, quodque sacerdos non absit a loco Salodii,

nec a dicta celebratione cesset nisi urgenti causa a dicta communitate

approbanda, quae tamen ultra duos menses cum non impediat, quod si ab

infirmitate detineretur alium sacerdotem, ut supra celebrantem statuat, et

si in his sacerdos defecerit eum communitas [f. 712v] privari possit, quodque

neque summus pontifex aliusve ecclesiasticus aut laicus communitatem

a suprascriptis exequendis perturbare possit, nec aliter bona ipsa quovis

modo a communitate alienari. Redditus dictorum annuatim sunt ducatorum

25. Cappellanus est presbyter Petrus Bertellus, qui dictos redditus

percepit, ac etiam redditus suprascripti Nicolai Martiani, et quotidie celebrat.

De ordinibus docuit, scientia vix tolerabilis in munere suo simplicis

cappellani. Bonae vitae ut dicitur, habitat in aedibus laicalibus.

Altare Sancti Georgii habet cappellaniam de iure patronatus, ut dicitur,

communitatis dicti loci, cum onere missae quotidianae et coadiuvandi personaliter

archipresbytero in cura animarum, pro ut a dicto archipresbytero

requisitus erit, ut patet collationibus instrumento cappellae Sancti Stephani

ad favorem presbyteri Francisci Zanetti anno 1572 die 20 ianuarii a reverendissimo

Bullano factae. Redditus annui sunt ducatorum sexaginta. Titularis

est presbyter Cato Bollanus annorum 90, qui de ordinibus, et de titulo

docuit. Scientia vix tolerabilis pro celebratione missarum, habitat in

aedibus propriis et cetera.

[f. 713r] Altare Sancti Michaelis dotatum a Iustachino de *** aggravante

communitatem dicti loci uti haeredem 2 ad dandam ex redditibus dictae

haereditatis honestam sustentationem cappellano qui quotidie celebret, et

clericum sibi inservientem habeat. Communitas ratione dicti legati annuatim

solvit cappellano ducatos 52. Cappellanus amovibilis nunc est presbyter

Antonius Travallus annorum 55, de ordinibus docuit, praeterquam de

prima tonsura. Scientia tolerabilis in munere suo, bene cantat. Bonae vitae,

ut dicitur. Habitat in aedibus patrimonialibus. Clericum habet, qui est Paulus

eius nepos annorum 17, bonae spei.

275

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!