23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SALÒ

bonos pauperes adolescentes et pueros Salodii, praeterea etiam filios

eorum qui huius Montis opus et subsidium prestabant, illudque augebunt

quoque leges predicti collegii a sex praesidentibus fiant, et comprobandae

mandantur reverendissimo episcopo antequam promulgentur, et quod non

possit aliquis illud conferre seu in titulo dare, seu separare bona a predicto

Monte pro ut latius in dicto instrumento erectionis constat.

Mons pietatis de anno 1545 institutus ex eleemosynis a variis personis

oblatis. Habet capitale librarum 7633. Super singulo pignore mutuo dantur

ad summum aurei 10 et singulis annis de pecuniis mutuatis accipitur ad duo

pro centenario, de quo facultas a Sede apostolica impetrata est, sed quia

numquam reverendissimo episcopo Brixiensi commissaria praesentata fuit,

expeditionem legitimam non habuit. Proclamata et incantus pignorum singulo

biennio fiunt. Regulas habet, sed non comprobatas. Regitur a duobus

praesidentibus, qui quoque semestri a communitate mutantur, et claves

pignorum pretiosiorum asservant. Officiales sunt infrascripti, etiam a dicta

communitate electi, videlicet massarius, qui pro tota summa capitalis fide

iubet et singulo anno administrationum rationes deputatis a dicta communitate

refert et [f. 725v] liberationes ab eis obtinet, quibus visis in visitatione

subscriptum est, gubernator, qui pignora estimat et asservat; notarius

habet mercedem annuam ducatorum 14, reliqui officiales gratis inservunt.

Exercetur in aedibus suprascriptae communitatis quae ruinose videntur.

Hospitale Misericordiae in quo est oratorium cum altare, sed inornato,

habet campanile, sed parvum. De eius institutione non constat, praeter

quod quidam Ioannes Bellinus reliquit quaedam bona stabilia hospitali

Santi Ioannis Baptistae in capite Salodii, quorum redditus a communitate

Salodii administrarentur ac impenderentur in recipiendos pauperes ac

pascendos, non autem compertum est quomodo. Hospitale, relicto primo

nomine, nunc aquisivit titulum Hospitalis Misericordiae. Nunc autem in

dicto hospitali exercetur hospitalitas, sed indistinctim in eodem cubiculo

hospitantur mares et feminae, recipiuntur etiam in eo peregrini, infirmi et

pauperes vagantes, item infantes expositi, qui postea ad Hospitale civitatis

Brixiae praeterea eiusdem impensis pauperes infirmi communis Salodii

sublevantur. Magister ludi qui pueros pauperes in schola intra dictum

hospitale [f. 726r] docet.

289

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!