23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

RIVIERA DEL GARDA

episcopi Brixiensis cum aliquibus probis ab eo delectis, cum autem venerit

dies vigiliae Sancti Petri ad Vincula proximi anni, tunc accedat ipse reverendissimus

episcopus Brixiensis aut eo impedito eius vicarius generalis et,

adhibitis etiam aliis gravibus sacerdotibus et piis viris, coram se destrui

iubeat fornicem illam, murumque qua circundata arca, arcamque aperiri,

quod si in arca tanta copia aquae reperta fuit, ut verisimiliter ex sola humiditate,

aut [f. 884v] natura saxi illius saricei non potuerit congregari, iterum

evacuetur et ossa similiter purgentur et adhibeant custodes graves et omni

fide dignos, qui per totam noctem et diem festum Sancti Petri vigilent et

illam custodiant, quod si aquam eo facto manare videbunt, confecto de ea

processu diligenti rem omnem deferat ad proximum provinciale concilium

ac sinodali nomine de eo consulatur sanctissimus pontifex romanus, si vero

nec in aperienda arca nec illa nocte aqua vere manare compertum erit, ossa

in ecclesia illa sepeliantur, arca item sub pavimento ecclesiae occultetur loco

qui populo incognitus sit et interim donec omnia fiant nec admittantur

homines ad orandum ante arcam, sed fenestra muro claudatur et ostium clave,

quae clavis penes reverendissimum episcopum et eo absente penes eius

vicarium generalem asservetur. Cappellae vero, quae eo in loco construendae

sunt non construantur donec experimentum hoc factum fuerit.

In oratorio Sancti Rochi Liani

Oratorium parvum Sancti Rochi loci Liani protrahatur versus viam publicam,

et a parte anteriori muro claudatur et ornetur, et ubi altare et oratorium

de necessariis provisa fuerint, iudicio ordinarii in eo celebrari poterit.

[f. 885r] In ecclesia Ascensionis Domini Nostri loci Volsani

Cappella clathris ferreis claudatur infra sex menses. Altare Ascensionis

vetus tollatur infra tres dies. Altare Sanctissimi Sacramenti tollatur vel

ornetur, et claudatur cancellis ligneis. Labium aquae benedictae fiat infra

mensem. Coemiterium, quod est a parte epistolae cappellae maioris, altiori

muro claudatur infra quindecim dies. In sacristia de corporalibus et

eorum sacculis, de purificatoriis item et vase pro eorum ablutione provideatur.

Vicini huius oratorii, qui sunt numero circiter 400 et distant a parochiali,

cum assignatione librarum viginti ratione clericatus seu cappellaniae

dicti oratorii sine tamen praeiudicio obtinentis et cum legatis pro celebratione

missarum in suprascripto oratorio hactenus factis, accedente etiam

113

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!