23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

mensem. Altare Beatae Virginis Mariae et altare Sancti Rochi infra tres dies

tollantur et eius onera, si quae habent, et emolumenta ad altare maius transferantur.

Altare Sanctissimi Sacramenti sepiatur et eius bradella ad formam

reducatur. [f. 925v] Tollantur omnia indecentia a tergo altaris. Provideatur

de cruce aenea et candelabris infra duos menses. Porta, quae est prope

altare Sancti Rochi muro obturetur infra mensem et alia in medio navis

a parte meridionali construatur. Tollantur feretra ab ecclesia, statim fiant

duo labra aquae sanctae. Fenestrae muniantur vel saltem speris e tela cerata

infra duos menses. Septum coemiterii reparetur et in ingressu eius cratis

ferrea supponatur ne pateat ingressus bestiis infra mensem.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum provinciae Mediolanensis editas. Scholares administrationum rationes

singulo anno coram vicario foraneo reddant. Populus clericum in habitu

idoneum manuteneat, qui missis et aliis parochialibus officiis inserviat.

In ecclesia Sancti Martini Lavrengiarum

Cancellis ligneis cappella a parte anteriori sepiatur infra mensem. Fenestella

maior a parte epistolae in pariete obturetur infra mensem. Altare Beatae

Virginis Mariae infra tres dies tollatur et ostium et fenestra a parte suprascripti

altaris infra octo dies muro obturetur.

Altare Sancti Salvatoris parieti, qui a tergo est, inhaereat, reducatur ad

formam et claudatur infra mensem et provideatur [f. 926r] de candelabris,

cruce et mappis et de aliis necessariis, nec ante in eo celebretur. Septum

coemiterii reparetur et in eo erigatur crux et pingatur imago Sancti Martini

super ostium maius ecclesiae. In sacristia fiat oratorium et lavatorium

infra duos menses. Provideatur de paramento viridi infra tres menses.

Muniatur fenestella, saltem tela cerata firmiter, extrinsecus elevetur paries

sacristiae, usque ad tectum inclusive.

In ecclesia Sancti Rochi Lavrengiarum

Infra mensem tabernaculum ligneum decens ad formam fiat et in eo cum

pyxide Sanctissimum Sacramentum assidue custodiatur cum lampade, quae

expensis scholae ardeat. Alia pyxis a tabernaculo processionum omnino

distinguatur infra mensem. Aliud vas baptisterii ad tertiam formam

instructionum cum ciborio congruo infra annum comparetur, sepiatur et

216

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!