23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

SALÒ

praefectum ab ea deputatum, qui singulo anno ipsi viciniae administrationum

rationes refert. Eleemosynae quae in anno fiunt esse poterunt librarum 25.

Ecclesia Sancti Bernardini Disciplinatorum

Non consecrata. Altaria duo habet. Nullos redditus, sed in eo quotidie

celebratur a fratribus Sancti Francisci de Observantia Salodii cum mercede

annua librarum 60, quae partim a Disciplinatis, partim vero a vicinia dictae

ecclesiae contribuuntur. In hac ecclesia est schola 9 Disciplinatorum, de eius

erectione non constat. Regulas habet, sed non comprobatas. Redditus

annui sunt ducatorum 8. Eleemosynae esse poterunt in anno librarum 100,

quae in fabricam, ornatum, suppellectilemque dictae ecclesiae ac etiam in

celebratione missarum impenduntur. Regitur a massariis et aliis deputatis,

qui singulis annis mutantur, et administrationum rationes [f. 723v] ipsi

societati referuntur, quibus visis in visitatione subscriptum est. Compertum

est praeterea ecclesiam predictam a scholaribus praedictis contra formam

sacrorum canonum, et sine aliqua superiorum licentia, dictis fratribus

Sancti Francisci concessam fuisse et eorum iurisdictioni subiecisse.

Ecclesia Sancti Ioannis fratrum Capucinorum Santi Francisci, non consecrata,

habet altaria duo. Monasterium annexum dictae ecclesiae quod

nuper a populo salodiano construi ceptum est, in quo de familia nunc habitant

duo sacerdotes et tres laici dicti ordinis Capucinorum.

Ecclesia Sancti Bernardini fratrum Sancti Francisci de Observantia

Consecrata creditur, et in ea Sanctissimum Sacramentum asservatur, coram

quo lampas expensis fratrum ardet. Altaria octo habet, videlicet altare

maius, altare Sancti Iosefi per Antonium Cerutum dotatum nonnullis redditibus

cum onere missae quotidianae, cui oneri fratres ipsi satisfaciunt,

altare Conceptionis per illos de Bertonzellis dotatum quibusdam redditibus

cum onere missae quotidianae, cui oneri fratres ipsi satisfaciunt, altare Sancti

Spiritus cum missa quotidiana ex assignatione facta per illos de Bedracis,

altare Sancti Marci dotatum per illos de Pollinottis cum onere missae [f.

724r] quotidianae, altare Sancti Antonii dotatum ab illis de Griffis cum onere

missae quotidianae, quibus omnibus oneribus fratres ipsi satisfaciunt.

Coemiterium ante ecclesiam clausum, in cuius capite est oratorium

Beatae Virginis Mariae in quo est altare unicum sine redditibus cum schola

ut infra. Sacristia adest et congrua.

287

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!