23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

Archipresbyter diebus festis solennioribus saltem missas et vesperas cantet

aut eo impedito senior residens ad praescriptum primi provincialis concilii

mediolanensis. Matutinum aut eius pars non vesperis dicatur, exceptis diebus

[f. 960v] octavae Corporis Domini caeterisque diebus quibus ex instituto

ecclesiae ita fieri debet ad praescriptum concilii primi mediolanensis, sed

totum noctu aut mane ea hora cantetur ut matutini officii nomine retinere

possit. Archipresbiter quo poterit frequentius in choro divinis officiis intersit,

aliter nisi in animarum cura aut corporis infirmitate legitime impeditus

fuerit pro ratione emissionis distributionibus quotidianis careat.

Cappellani quibus ultra quod quotidie celebrare tenentur, relictum est

etiam onus divina obeundi officia in dicta ecclesia missam conventualem

celebrando oneri propriae cappellae satisfacere conseantur et si tempore

horarum canonicarum in proprio altari ratione oneris eiusdem altaris ex

ordine tabellae missarum celebrare contigerit, distributiones quotidianas

illarum etiam horarum percipiant. Sacerdotes cappellani etiam titulares

intra fines parochiae celebrantes diebus festis solemnioribus sacrificio missae

peracto ad praescriptum concilii provincialis in eius ecclesia cappellave

conveniant ad parochialem ecclesiam et missae conventuali aliisque divinis

officiis intersint qui autem vicini sunt per medium miliare solum.

In sacristia a clericis et sacerdotibus non fabulae, non nugae, [f. 961r]

risus aut strepitus fiant, sed silentium accurate servetur; qui in his deliquerit

suspensionem a divinis octo dierum, si sacerdos sit, incurratur; si vero

alius ordinis clericus arbitrio archipresbiteri et praefecti ecclesiae puniatur

et in eam aditus ne pateat laicis nisi necessitas postulet sub poena auri sacristiae

aliique sacerdoti eis admittenti et interdicto laicis ipsis et postquam

moniti fuerint ab ingressu sacristiae abstinere neglexerint. Ne laici quacumque

sint dignitate praediti intra septa chori vel altarium tempore missarum

vel divinorum officiorum ingrediantur, stent sedeantve sub poena

interdicti ab ingressu ecclesiae; quam poenam etiam ipso facto incurrant

qui oretenus etiam moniti ab ecclesiae rectore et praefecto aut ab aliis

ministris, cuius iussu non paruerint ibidemque statim denuntientur.

Archipresbyter vero et capitulum residentium huius ecclesiae, ministri

etiam inferiores quoties eos admiserint vel moniti excludere neglexerint

toties poenam duorum aureorum applicatorum ipso facto scholae Corporis

Christi incurrant ob idque donec chorus et cappella maior ad praescriptam

formam suprascriptam ordinationum reducatur. Sedes sacerdotum et

306

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!