23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

Bione, Santa Maria

[a. Acta visitationis, ff. 701r-703r

Brescia, XXXIII, ff. 52v-54r

U. VAGLIA, Storia della Valle Sabbia. Documenti, II, Brescia 1970 2 , pp. 164-169]

[b. Decreta particularia, ff. 928r-931v, 1053r-v

Brescia, XXXIII, ff. 2r-v; XXV, ff. 4r-7r; XXXV, ff. 251r-254v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SANTA MARIA DI BIONE]

[f. 701r] Die XI mensis maii

Visitavit parochialem ecclesiam archipresbyteratum nuncupatam Sanctae

Mariae loci Abioni et deinde intra eius fines infrascriptas ecclesias, cappellas,

scholas, oratoria et pia loca, quae partim ruinosa. Consecrata creditur,

et in ea Sanctissimum Sacramentum ante quod lampas partim ex legatis

quibusdam, partim rectoris impensis assidue ardet. [f. 701v] Reliquias

sanctorum parvas in vasibus ligneis indecenter asservatas. Baptisterium

non ad formam et loco incongruo. Altaria quatuor, videlicet altare maius,

altare Beatae Virginis Mariae cum schola Sanctissimi Sacramenti, et alia

duo indotata. Caret sacristia. Coemiterium adest muris septum. Domus

parochialis ecclesiae contigua. Ecclesia fabricatur et reparatur, ac de supellectilibus

providetur pro tertia parte a rectore et pro duabus a populo.

Reditus annui sunt aureorum 200 vel circa.

Titularis est presbyter Vincentius de Macrisgrassis annorum 65, de ordinibus

et de titulo docuit, scientia casuum conscientiae debilis pro munere

quo fungitur. Bonae vitae, non tamen frequentes sermones ad populum

habet, ut populus ipse in visitatione conquestus est. Clericum non habet et

in suprascriptis aedibus parochialibus habitat. Coadiutorem in cura animarum

et missis celebrandis, ut ex antiqua consuetudine teneri compertum

est, habet proprio sumptu, qui quidem est presbyter Ioannes Baptista de

Bonaspectis annorum 27. De ordinibus docuit, de facultate item exercendi

curam animarum, debilis scientia in munere suo coadiutoris curae animarum.

Bene audit et in suprascriptis aedibus parochialibus cum rectore habitat.

[f. 702r] Animae 1250, quae sacram eucharestiam sumunt circiter 650,

quibus tempore iubileorum et quadragesimae non sufficiunt ad minestranda

sacramenta archipresbyter et coadiutor.

221

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!