23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DECRETI AGGIUNTI

omnino erigatur ad praescriptum concilii Tridentini et constitutionis Pii

quinti, hac tamen lege ut ex fructibus parochialis ecclesiae dicti loci Cadignani

a mensa canonicali cathedralis ecclesiae Brixiensis praestentur omnes

sumptus necessarii tum pro executione decretorum ab eodem illustrissimo

visitatore in visitatione eiusdem parochialis ecclesiae confectorum ac preterea

subministrentur pro una vice quecumque desunt eidem parochiali ecclesiae

ex praescripto libri instructionum de fabrica et suppellectili ecclesiastica.

Vicario autem, qui huic parochiali ecclesia pro tempore preficietur, pro

eius congrua portione ac pro aliis 1 parochialibus oneribus 2 aurei numi 3 septuaginta

ex fructibus praedictae parochialis a praedicta mensa capitulari

quotannis anticipata solutione tribus quibusque mensibus praestandi assignentur

cum onere tamen eidem vicario imposito quod clericum idoneum

perpetuo habeat, qui clericalem habitum semper deferat et parochialibus

ministeriis inserviat. [f. 1002r] Vicarius autem vacationis tempore ad nominationem

praedictae mense canonicalis cum reverendissimi episcopi eiusve

vicarii previo examine approbatione facienda ad praescriptum concilii Tridentini

et constitutionis Pii V deputandus erit.

1

Corretto da alliis.

2

Aggiunta in interlinea.

3

Aggiunto in interlinea.

AZZANO MELLA, SAN PIETRO APOSTOLO

[Decreta particularia, II, ff. 1002r-v

Brescia, XXXIV, q. 5, ff. 48r-v]

[Visita apostolica, III, pp. 415-416]

[f. 1002r] In ecclesia Sancti Petri Apostoli loci Azzani

Ex fructibus parochialis ecclesiae loci Azzani per hospitale Maius ad praescriptum

instrumenti erectionis vicariae perpetuae in hac ecclesia per cancellarium

visitationis et episcopalem recepti praestentur omnes sumptus

necessarii tum pro executione decretorum per illustrissimum visitatorem

in visitatione praedictae parochialis confectorum 1 , preterea subministrentur

pro una vice quaecunque desunt eidem parochiali ecclesiae ex praescripto

libri instructionum de fabrica et suppellectili ecclesiastica. Vicario

371

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!