23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

siae antequam vestibulum etiam construatur. In sacristia fiant oratorium et

lavatorium. Provideatur de paramento albo cum suis finimentis, de corporalibus

item et eorum sacculis diversorum colorum, de purificatoriis et de vase

pro eorum ablutione infra duos menses. Praeterea omnia, quam primum

poterit, comparentur ad usum ecclesiae et sacristiae, quae de suppellectili

ecclesiae parochialis in instructionibus generalibus commonstrata sunt.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta iam nunc est ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum provinciae Mediolanensis edendas. Scholares Sanctissimi Sacramenti

vicario foraneo, vel cui ille 1 demandarit, administrationum rationes reddant.

Clericus idoneus in habitu, qui missis et aliis officiis parochialibus

inserviat a populo teneatur. Curatus in erudiendis pueris et aliis in doctrina

christiana in hoc munere adhibitis etiam aliis operariis iuxta regulam

institutionis christianae sollicitum se praebeat. Provideatur de domo sacerdotali

prope ecclesiam expensis communis infra duos annos.

In oratorio Sancti Gothardi in Monte

[f. 941 bis 2 ] Altare tollatur infra quindecim dies et a parte anteriori claudatur

ne pateat bestiis, aut eodem termino, a parte anteriori muro constructo,

ostium et fenestrae fiant altareque ad formam reducatur et provideatur

de bradella, septo, pallis, cruce, mappis, candelabris.

[f. 942r] In oratorio Sancti Gotthardi parvo

Ne celebretur quinimo altare tollatur et eleemosynae quae in eodem fient,

praeter ornatum oratorii applicentur fabricae ecclesiae parochialis et ideo

infra quindecim dies eligantur per curatum in commune massarii, qui eleemosynas

in librum referant et eorum curam habeant. Massarii, qui sunt

dominus Benedictus Badinus et Castrinus Guerra, apud quos sunt librae

quadraginta eleemosynarum suprascripti oratorii, solvant eas cum interventu

curati in manibus deputatorum fabricae ecclesiae parochialis pro

fabrica eiusdem ecclesiae.

1

Corretto da illo.

2

Si tratta di un foglio aggiunto tra f. 941v e f. 942r.

270

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!