23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

mosynis expenduntur in cereis pro processionibus Sanctissimi Sacramenti,

in celebratione [f. 679v] missarum, et ornatibus altaris. Administrationum

rationes vicario foraneo redduntur.

Schola Beatae Virginis Mariae. Non erecta. Regulas habet, sed non comprobatas.

Redditus annuos item librarum 16 planetarum relictos cum onere

missarum nonnullarum, eleemosynas etiam, qui quidem redditus et eleemosynae

in ornatibus altaris et celebratione missarum expenduntur.

Regitur per massarium et alios officiales, qui ab annis quatuor non sunt

mutati. Administrationum rationes coram archipresbytero dantur quibus

visis compertum est Bartholomeum Paxum olim massarium nonnullas

pecunias dictae scholae debere apud eum in fine muneris sui relictas, quas

nunc restituere neglegit. Legata pia. Ex quibusdam legatis commune dicti

loci Boarni tenetur diversis diebus in anno distribuere eleemosynas quas

ipsi charitatis appellant, sed authentica legata haberi non potuerunt 3 preter

quod in aliquibus legatis visum est illas eleemosynas erogandas esse secundum

usum dicti communis, quae ipsi dicunt esse ut tam divitibus quam

pauperibus distribuantur, habitantibus et oriundis ex dicto loco Boarni. [f.

680r] Redditus annui sunt modiorum 30 vel circa bladorum diversorum.

Oratorium Santi Rochi

Habet unicum altare sine redditibus. Paries frontispicii dicti oratorii ex

parte sinistra, ad ingressum portae maioris a vicino occupari videtur, cui ut

abstineat factum est praeceptum in facie sub poena aureorum centum,

applicandorum etc. et excomunicationis in subsidium.

Oratorium Sancti Ioannis Baptistae

Habet altare sine redditibus. In usus prophanos conversus a communitate.

Ecclesia Sanctae Mariae Annunciationis in arce super collem constructa,

pulchra. Habet unicum altare et sacristiam. In hac ecclesia est capellania de

iurepatronatus, ut dicitur, communitatis Boarni, quae habet redditum

annuum librarum 10 planetarum cum onere celebrandi singulis diebus

festis Beatae Virginis Mariae. Titularis est presbyter Franciscus Forlinus,

cuius status infra in visitatione ecclesiae Levrangiaris, cuius etiam est cappellanus,

describetur; in eius praeiuditium facti sunt sequestri; oneri integre

non satisfacit, sed eius nomine coadiutor curae Boarni quandoque cele-

121

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!