23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Sanctissimi Sacramenti comparantur, plus tamen in panes et agnos assatos

impenduntur, qui tempore Paschatis in maximum scholae dispendium tam

pauperibus quam divitibus [f. 704r] distribuuntur; singulo anno administrationum

rationes curato redduntur, quibus visis in visitatione subscriptum est.

Presbyter Angelus de Saviis annorum 62, de ordinibus docuit. Cappellanus

scholae Sanctissimi Sacramenti cum mercede librarum 22, scientia vix

tolerabilis in munere suo, bene audit, et in propriis aedibus habitat.

Oratorium Sanctae Catharinae

Habet unicum altare inornatum, et sine redditibus, in quo quandoque ex

devotione celebratur.

Oratorium Disciplinatorum, quod nuper extruitur, habet unicum altare in

quo tamen non celebratur. Schola Disciplinatorum suprascripti oratorii caret

redditibus et erectione, regulas habet, sed non comprobatas. Regitur per aliquos

deputatos ab ipsa societate, qui administrationum rationes eidem societati

reddunt. Eleemosynam etiam extra dictam parochialem quaeritant.

Oratorium Sancti Georgii in vertice montis constructum, inornatum,

habet altare, sed nullos redditus, in eo ex devotione celebratur.

Oratorium Omnium Sanctorum loci Rezani, non consecratum, habet

tria altaria sine redditibus, in quo quandoque ex devotione celebratur.

Oratorium Sancti Andreae loci Monacii, inornatum, habet unicum altare

sine redditibus, in quo quandoque curatus Agnosini celebrat, cum infirmis

praesertim eucharestiae sacramentum est ministrandum. [f. 704v] Sacristia

adest 2 . Vicini huic ecclesiae sunt 200 a parochiali spatio milliaris distantes.

Oratorium campestre Sanctorum Gervasii et Protasii inornatum cum

altare pariter inornato, in quo supradictus curatus ex antiqua consuetudine

feria tertia Paschatis resurectionis celebrat.

Oratorium Sanctae Mariae in Campello parvum, et omnino inornatum.

Die XII maii praedicti anni

Visitavit ecclesiam Sanctae Mariae loci Benzaghi membrum, ut dicitur,

suprascriptae parochialis Agnosini. Consecratam, ut creditur, in eaque

230

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!