23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

quatur ex eleemosynis et oblationibus quae in dies ibidem offeruntur

quousque ad praescriptum decretorum instructa fuerint, propterea reverendus

archipresbiter curabit una cum duobus piis hominibus a populo eligendis

ut fideliter expendantur ac deinde oblationes et eleemosynae ipsae

ad quos olim spectabant in futurum etiam pertineant. Si autem ecclesiam

ipsam reditus aliquos habere compertum fuerit ex ipsis dimidia pars sumptus

fiat, reliquum vero suppleatur ex eleemosinis ut supra et a populo.

Administratores Seminarii Brixiensis studeant quamprimum exhibere

reverendissimo episcopo unionem quae Seminario ipsi ab episcopo Bollano

facta praetenditur clericatus, quem in hac ecclesia nunc possidet presbiter

Antonius Franciscus Bosius et prout iuris erit compellat eundem ad

beneficii dimissionem et fructuum restitutionem.

ESINE, SAN PAOLO

[Decreta particularia, II, ff. 1031v-1032r

Brescia, XXIV, q. 18, f. 218v]

[Visita apostolica, IV, pp. 343-352]

In ecclesia parochiali Sancti Pauli Eseni

Communitas Eseni ad praescriptum ordinationis iam editae numos aureos

triginta pro pingenda cappella maiori voti rea persolvat, si quid vero postea

pingendum in ea relinquetur id communitas ipsa, cumprimum poterit,

praestet. Communitas item ea quae de altari Sancti Antonii decreta sunt

exequatur ex eleemosynis et oblationibus quae in dies ibidem offeruntur

quousque ad praescriptum eorundem decretorum instructum fuerit ac

deinde oblationes et eleemosynae ipsae ad quos olim spectabant [f. 1032r]

omnino restituantur, propterea parochus una cum duobus piis hominibus

ab eo eligendis omni studio incumbet ut fideliter ad praescriptum expendantur.

Communitas si intra annum pluviale ut in ordinationibus praescriptum

est comparare non poterit, illud tamen cum per facultates licuerit

parare, nulla ratione omittat. Altare in cappella Sancti Rochi aperta constructum

cum in eo celebrari non liceat, omnino tollatur nisi homines et

commune cappellam ipsam muro claudere malint.

416

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!