23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SALÒ

Schola Sancti Iosefi, de eius erectione non constat, regulas habet, sed

non comprobatas; redditus annuos librarum 6, et eleemosynas ex quibus

ornamenta altaris comparantur, regitur a duobus massariis, qui singulo

anno mutantur et societati ipsi rationes administrationum dantur.

Schola Nominis Iesu. Caret erectione et redditibus ac scholaribus,

regulas habet, sed non comprobatas; a comunitate Salodii eligitur massarius,

qui eleemosynarum curam habet.

[f. 721v] Schola Sancti Michaelis, caret erectione et redditibus, habet

regulas, sed non comprobatas, redditus item annuos librarum 10 et eleemosynas

annuas, quae esse poterunt ducatorum 25 vel circa, quae in candelas

et ornatum altaris ac etiam in panes pauperibus distribuendos impenduntur;

administrationum rationes societati redduntur a massario a quo

schola regitur; visis supputationibus, subscriptum est.

Schola Sancti Antonii caret erectione et regulis, habet redditus annuos

librarum 16, item eleemosynas annuas quae esse poterunt librarum 35 ex

quibus cerei et ornatus altaris comparantur, panes item qui pauperibus

distribuuntur. Habet etiam quaedam legata parvi momenti semel tantum

adimplenda, quibus non satisfit.

Schola Sancti Christophori non erecta. Habet regulas, sed non comprobatas.

Redditus item annuos librarum 205, ex quibus 75 sacerdoti dantur

quotidie in altari Sancti Christophori celebranti, praeterea cerei et ornamenta

altaris comparantur, pauperes item et presertim puellae nuptui tradendae

sublevantur. Regitur per priorem et procuratores duos qui singulo

anno mutantur, eorum institutum est dictos redditus pie disponere: administrationum

rationes dantur a deputatis a confraternitate electis.

[f. 722r] Oratorium sine nomine in aula audientiae rectoris Salodii angustum

nimis habet unicum altare sine reditibus in quo per orbem a cappellanis

parochialis ecclesiae celebratur.

Oratorium Sanctae Catharinae habet altare in quo quandoque celebratur,

ad favorem huius oratorii conventum fuit inter Rainerium Mazzollenum

et capitulum residentiae archipresbyteralis ecclesiae quod, facta cessione

librarum 500 super nonnullis stabilibus residentiae ab ipso Mazzolleno,

capitulum residentiae teneretur ad celebrationem missae singulis festis

diebus in dicto oratorio, sed quia librarum 500 praedictae exigi non potuerunt,

missae non celebrantur.

285

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!