23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

lis quarti. Quicquid ex huiusmodi causis retinendum vel restituendum erit

aut solvendum cura diligenti vicarii foranei deponatur apud massarium

praefectosve ecclesiae nisi alium episcopus constituerit et in fine anni erogetur

aut in celebrationem totidem missarum per alium sacerdotem, aut si

opus erit, in ornatum cappellarum, altariumve in quibus celebrari debebat

aut etiam arbitrio reverendissimi ordinarii alii pro ecclesiae usui applicentur.

Antequam celebraturus sacerdos exeat e sacristia, a clerico accendantur

lumina, urceoli cum vino et aqua in pelviculo super altari ponantur atque

intortitia pro elevatione Sanctissimi Sacramenti preparentur.

Vicarius foraneus videat ne ullo quovis etiam magistratuum intuitu aut

praetextu ulla missa tardius celebretur quam per sacros canones liceat neve

in altari sacerdos in mora sit alicuius gratia, aliave aliena vel indigna suo

munere agat praestetve contra praescriptum conciliorum provincialium.

Cappellanus titularis unusquisque camiscia, amictus, manutergia, purificatoria,

corporalia et alia huiusmodi quae [f. 963r] maiorem etiam nitorem et

munditiam requirant, quo propius Sanctissimo Sacramento accedunt in

servitio missarum, ad propria altaria fieri curabunt atque nitida et munda

separatim custodiant.

In Residentia clericorum

Ad ressidentiam per dominum Alexandrum Rociam institutam percipiendam

non admittantur, qui aliunde habent ex reditibus ecclesiasticis piisve

relictis victum sufficientem aut habent qui praestare debent ut clericus archipresbiteralis

et clericus Sancti Michaelis, qui prima tonsura initiati non sint,

qui vita moribus et spe profectus studiorum ab archipresbitero ante probati

non sint ex instituto eiusdem residentiae fundationis. Admissi vero habitum

clericalem semper deferant, officium Beatae Virginis Mariae privatim dicant

quotidie, diebus vero festis in choro ecclesiae archipresbiteralis conveniant

eique in missis et vesperis inserviant in processionibus item generalibus. In

sabbatis hora constituta ad altare Rosarii antiphona de Beatissima Virgine

Maria cantent. Exercitationibus scholarum Doctrinae christianae incumbant.

Reditus et proventus huic collegio per suprascriptum [f. 963v] Rociam

relicti cum interventu archipresbyteri et praefecti clericorum huius loci pro

ratione laboris et observatione praedictorum illis distribuantur.

Curent vero praeterea ascribi in schola clericali Beatae Virginis Mariae ad

idem altare erecta ab illustrissimo visitatore cum regularum observatione,

308

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!