23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

hominibus villarum Mardini 2 et Strinae quorundam bonorum stabilium cum

onere dandi medios redditus sacerdoti qui quotidie in suprascripta ecclesia

celebret et distribuendi alios medios fructus in pane et fabis pauperibus communis

Maderni, quae distributio indistincte fit tam divitibus quam pauperibus.

Redditus annui dicti legati sunt librae 115 planetarum. Vicini huius ecclesiae

sunt numero circiter 300, qui a parochiali Maderni spatio milliaris et dimidii

distant et difficile ad sacramenta [f. 674v] percipienda in parochiali Maderni

accedere possunt. Dicitur adesse quodam legatum Pasqueti Rigatini, quo

dotatum fuit altare Sanctae Mariae, sed habere non potuit.

Schola Sanctissimi Sacramenti et Beatae Virginis Mariae erecta, ut publico

documento constat. Habet regulas, sed non comprobatas. Regitur per

duos massarios et duos syndicos, qui singulo anno mutantur. Nulli sunt

redditus, eleemosynae in ornatibus altaris expenduntur. Administrationum

rationes coram archipresbytero dantur.

Ecclesia Sancti Petri Martyris fratrum Servorum

Consecrata creditur. Habet quatuor altaria et sacristiam. In dicta ecclesia

schola Sancti Iosef, de cuius erectione non constat, regulas comprobatas non

habet, nec redditus, sed eleemosynas tantum quae in libro describuntur.

Monasterium dictorum fratrum habet redditus annuos aureorum 50 vel

circa. In eo de familia nunc habitant duo sacerdotes et duo conversi.

Oratorium Sancti Martini in vertice montis

Antiquum, non consecratum. Habet unicum altare, nullos redditus, praeter

quod dicitur per quendam de Campuvariis de Fornico relicta fuisse

nonnulla bona ut eorum redditus sacerdotibus celebrantibus in hoc oratorio

die sancti Martini darentur, quod tamen executionem non habet. [f.

675r] Oratorium suprascriptum habet domum annexam.

Oratorium Sancti Urbani in montibus

Habet unicum altare. Nullos redditus. In eo tamen celebratur ex devotione

communis Maderni ultima die cuiuslibet mensis et in festo Sancti Urbani.

Oratorium Sancti Michaellis de Sur ***. Non consecratum. Habet unicum

altare nullos redditus. In eo tamen ex devotione quandoque celebratur.

1

Nota a margine sinistro Visitavit etiam ipse illustrissimus Cardinalis visitator.

2

Così nel testo, sta per Maderni.

93

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!