23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

severioribus eiusdem ordinarii arbitrio. Et qui sunt, videlicet Michael appellatus

del Re habitator Rovati, cui praesenti praeceptum fuit ut proposita

poena vigintiquinque nummum aureorum eo ipso subeunda ne audeat habitare

seu consuetudinem aliquam quovis praetextu habere cum Anna Gallarina,

quod quidem praeceptum ipse Michael iuratus recepit et pro eo

fideiussit nobilis dominus Christophorus a Porta; dominus Octavius Rovatus

cui praesenti praeceptum fuit ne cum Vincentia filia Francisci barbitonsoris

habitet eiusve consuetudini amplius implicari audeat, proposita poena

nummorum aureorum centum ac excommunicationis in iuris subsidium,

qui quidem praecepto recepit et pro eo fideiussit Attilius Rovatus eius frater;

[f. 1012r] dominus Scipio Rovatus, cui praesenti et recipienti praeceptum

fuit ut ne ullo quovis praetextu audeat habitare commerciumve habere

cum Annuntiata uxore Vincentii Sorini habitanti Rovati, proposita poena

centum aureorum nummorum et excommunicationis in iuris subsidium,

pro quo dominus Octavius Rovatus eius frater satis dedit; dominus Ioannes

Maria Albritius sub poena nummorum aureorum centum et excommuniationis

in iuris subsidium vetitum fuit ut ne familiaritatem seu consuetudinem

aliquam habere cum Veronica, filia Clementis Contri, neve cum ea

habitudine audeat sed ab eius commercio penitus abstineat; Veronica suprascripta,

cui praesenti et recipienti praeceptum fuit ut ne in posterum ullo

quovis praetextu audeat cum sumprascripto domino Ioanni Maria Albricio

habitare consuetudinemve ullam habere aut colloqui, proposita poena exilii

a civitate et diocesi Brixiensi et fustigationis ac etiam excommunicationis in

iuris subsidium; Vincentia filia Francisci barbitonsoris, cui praesenti et recipienti

praeceptum fuit ut ne in posterum audeat habitare sive consuetudinem

aliquam habere [f. 1012v] aut colloqui cum domino Octavio Rovato

sed caelibem ducat vitam et haec omni proposita poena exilii a civitate et

diocesi Brixiensi et excommunicationis in iuris subsidium; Annuntiata uxor

Vincentii Sorini, cui praesenti et recipienti interdictum fuit ne amplius

audeat consuetudini domini Scipionis Rovati se implicare nec cum eo habitare

vel colloqui, poena exilii a civitate et diocesi Brixiensi ac excommunicationis

in iuris subsidium proposita; Catharina filia quondam Alberti ***

habitatrix Rovati, cui praesenti et recipienti praeceptum fuit ne amplius

audeat habitare commerciumve seu consuetudinem habere aut colloqui

cum reverendo domino Ugerio de Salis habitante Salis, proposita poena exilii

a civitate et diocesi Brixiensi et excommunicationis in iuris subsidium;

384

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!