23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

[b.] [f. 853v] In ecclesia parochiali Sancti Benedicti loci Limoni

Tabernaculum ligneum panno serico introvestiatur. Pyxis pro communione

populi ad formam reducatur et alia minor pro infirmis comparetur. Tabernaculum

pro processionibus cum lunula fiat ad formam. Aliud vas baptisterii

comparetur, in quo locus distinctus sit a fonte baptismali, et sacrario ad prascriptum

tertiae formae in instructionibus cum ciborio congruo. Vas autem in

quo nunc aqua baptismalis asservatur usui esse poterit pro aqua benedicta

huic vel alteri ecclesiae. A parte sinistra ad ingressum portae maioris, cappella

construatur, quae in latitudine aliis duabus correspondeat, et extra parietem

cubitis quinque cum dimidio praemineat, pingatur 1 , ornetur et claudatur [f.

854r] ad formam instructionum et in ea baptisterium collocetur.

Altare Beatae Virginis Mariae ita transferatur versus parietem, qui a tergo

est, ut ante illud sit bradellae locus, ac etiam spatium conveniens a bradella

ipsa usque ad gradum lapideum, qui quidem gradus ne promineat ecclesiae

versus sed per lineam rectam aequetur parieti ecclesiae, et super ea sepiatur

et clathris ferreis, spatium vero post altare claudatur muro, pro asservandis

supellectilibus Beatae Virginis Mariae. Fenestra cappellae vitreis muniatur.

Altare Sancti Antonii provideatur de cruce et candelabris, et eadem serventur

ut ad altare suprascriptum restringenda 2 altare et bradellam ad praescriptum

instructionum. Fenestella illa super crucifixum cappellae maioris

muro obturetur. In sacristia fiat oratorium, calices prophanati inaurentur.

Provideatur de corporalibus et de bursis eorum ac urceolis. Pars illa caemiterii

per quam est accessus ad domum parochialem, iam nunc auctoritate apostolica

illustrissimus visitator prophanat, ac prophanatam esse declaravit et

declarat peracta translatione ossium ad caemiterium et quae quidem pars sic

prophanata a caemiterio muro penitus distinguatur. Provideatur de duobus

confessionalibus ad formam. Tollatur labium aquae sanctae quod est extra

ecclesiam iuxta portam maiorem. [f. 854v] Fiant valvae ostio campanilis.

Curatus in erudiendis pueris et aliis in doctrina christiana, non modo se

ipsum sollicitum praestet, verum etiam alios excitet, qui in hoc munere sibi

adiumento sint, et scholae Institutionis christianae iam institutae ascripti

regulas servent. Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de

legitima erectione, iam nunc erecta est ab illustrissimo visitatore, servet

regulas ad usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Scholares

Sanctissimi Sacramenti infra duos menses exhibeant ordinario instrumen-

39

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!