23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

gumentum habeat infra annum, vas autem in quo nunc aqua baptismalis

asservatur usui esse poterit huic vel alteri ecclesiae pro aqua benedicta. De

scatula et vase oleorum sacrorum ad formam provideatur infra mensem.

Altare maius a parte posteriori muro impleatur. Iconae pictura propter

humiditatem infecta et collapsa reficiatur. Cappella maior pingatur et in

ingressu ad formam praescriptam sepiatur infra sex menses. Altare Sancti

Antonii tollatur infra tres dies et eius onera et emolumenta iam nunc ad

altare Corporis Christi transferuntur. Altare Corporis Domini ad formam

reducatur, bradella reficiatur a parte anteriori et claudatur ad formam.

Fenestrae rotundae super portam maiorem vitreae apponantur. Extra

septum coemiterii ab oriente excaventur foveae et conductas divertentes

aquas a montibus defluentes ne hanc ecclesiam tempore pluviarum innundent.

Apponantur canalia tectis cappellae maioris, quae pluviam procul a

parietibus dictae cappellae exportent. Septum coemiterii elevetur et eius

ingressus claudatur, in eiusque medio [f. 895r] crux collocetur infra mensem.

Super portam maiorem imago Sancti Martini pingatur. A parte evangelii

ubi alias erat sacristia, campanile construatur infra annum.

In sacristia fiant oratorium et lavatorium infra duos menses. De corporalibus

et eorum bursis, purificatoriis, et vase pro eis abluendis infra mensem

provideatur. Fiat palium albi coloris pro altari infra quattuor menses.

Sacristiae fenestella vitrea muniatur. Praeterea omnia quam primum poterit

comparentur ad usum huius ecclesiae, quae de suppellectili parochialis

ecclesiae eiusque sacristiae in instructionibus generalibus commonstrata

sunt. Domus parochialis aptetur infra annum. Populus omni studio incumbat

omnibus his reparationibus et ornamentis providendis suae ecclesiae et

initium faciat 1 a magis necessariis.

Homines dicti loci agant, aut ex offitio etiam summarie procedatur per

ordinarium contra haeredes Iacobi Gasparini, pro relaxatione usufructus

petiae illius terrae vineatae arrativae et prativae insimul pro missarum celebratione

in altari Sancti Antonii ut patet per legatum [f. 895v] attento quod

celebrare faciunt ad ratam usufructus dictae petiae terrae prativae tantum.

Clericum in habitu, qui missis et aliis officiis parochialibus inserviat populus

per contributionem manuteneat.

Schola Sanctissimi Sacramenti, quae cum non docuerit de eius legitima

erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet regulas ad

usum provinciae Mediolanensis edendas. Scholares singulo anno vicario

137

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!