23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DECRETI AGGIUNTI

Reverendus dominus Ioannes Mattheus Averoldus fructuum huius

ecclesiae reservatarius, si quidquam in decretis huius visitationis sibi

iniunctum per alios prestari debere praetendit, intra octo dies reverendissimum

episcopum adeat, qui iuribus partium auscultatis summarie et de plano

sola facti veritate [f. 1047r] inspecta rem ipsam decidat, quod si reservatarius

praedictus intra mensem aliudve temporis spatium ab episcopo

praescribendum sumptus eiusmodi ad alios pertinere minus legitime probarit

tunc ipse praedicta omnia plane exequatur vel fructus eo nomine hactenus

sequestro positi in eandem decretorum executionem impendantur

atque, si opus fuerit, aliae item opportunae sequestrationes fiant et relaxationes

ita ut omnibus iuris remediis, tum vi instrumenti promissionis per

eum in actis visitationis factae, tum etiam huius decreti auctoritate ad integram

satisfactionem compellatur.

BEDIZZOLE, SANTA MARIA

[Decreta particularia, II, ff. 1047r-v

Brescia, XXVII, q. 2, f. 18r]

[Visita apostolica, V, pp. 337-352]

[f. 1047r] In ecclesia Sanctae Mariae de Novis loci Bidizolarum

Reverendissimus ordinarius processum occupationis bonorum cappellaniarum

fundatarum in ecclesia Sanctae Mariae de Novis Bidizolarum perficiat

familiamque de Averoldis dicto iurepatronatu ac titulares iisdem cappellaniis

ex concilii Tridentini praescripto privatos aliisque censuris ecclesiasticis

irretitos esse, prout iuris erit, declaret. Idem etiam reverendissimus

ordinarius ex praestito consensu familiae Averoldae praetendentis

iuspatronatus cappellaniarum in aede Sanctae Mariae de Novis Bidizolarum

existentium congruum iudicio suo spatium in bonis cappellaniae

secundae praedictae ecclesiae prope ecclesiam [f. 1047v] Sancti Stephani

eiusdem loci Disciplinatis concedat assignetque, servatis tamen quae iure

servari debent, in quo ecclesia oratoriumve ad praedictorum Disciplinatorum

usum construi possit, modo confraternitas ipsa tantundem vel ex

bonis immobilibus vel censu libellario alio in loco iuxta declarationem ab

archipresbitero eiusdem loci faciendam rependat resarciatque ita ut cappellania

praedicta nullo modo detrimentum patiatur.

439

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!