23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

restituatur sub poena aureorum vigintiquinque fabricae ecclesiae supradictae

applicandorum. Mundetur praeterea caemiterium ipsum ab arbustis et

stirpibus, adequetur item et in eo crux erigatur infra octo dies. In sacristia

fenestra amplior fiat et vitreis muniatur infra mensem. Fiant oratorium,

lavatorium et armarium pro paramentis. Paramentum sericum rubei coloris

completum et pluviale comparentur. Provideatur de corporalibus, purificatoriis

et eorum sacculis et de [f. 866r] vase item pro eis abluendis. De

alio thuribulo 5 magis decenti et acerra infra sex menses, item de reliquis

supellectilibus quam primum poterit, quae ecclesiae parochiali et eius sacristiae

opus esse in istructionibus generalibus commonstrata sunt.

Curatus testamentum Luciae relictae per Leonardum Bertholinum, in

quo haeredes instituit sindicos fabricae ecclesiae suprascriptae cum onere

ut ex redditibus eiusdem haereditatis tot missae celebrentur infra mensem,

reverendissimo ordinario exhibeat qui summarie et ex officio procedat

contra sindicos praedictos ut dicto oneri satisfaciant etiam pro ratione

temporis praeteriti et, si aliqua ex bonis praedictae haereditatis non legitime

vendita compererit, cogat suprascriptos sindicos vel ea 6 redimere vel

aliqua alia bona stabilia equivalentia substituere. Eodem termino legatum

Maffei Carlini, in quo aggravavit familias de Bradellis et de Chinchernis

haeredes suos ad distribuendum quartam partem reddituum eiusdem haereditatis

in celebrationem tot missarum et alteram quartam partem in maritandas

puellas, eidem reverendissimo episcopo exhibeat, qui uti executor

ultimarum voluntatum, cogat suprascriptos haeredes oneri satisfacere

etiam pro ratione totius temporis praeteriti prout iuris erit.

[f. 866v] Schola Sanctissimi Sacramenti quae, cum non docuerit de eius

legitima erectione, erecta est iam nunc ab illustrissimo visitatore, servet

regulas ad usum communem provinciae Mediolanensis edendas. Scholares

Sanctissimi Sacramenti, Rosarii et Sanctissimae Trinitatis singulo anno

administrationum rationem curato reddant. Ex fructibus huius beneficii

clericus in habitu manuteneatur, qui missis et aliis parochialibus officiis

inserviat. Presbiter Petrus de Rixis suprascriptae ecclesiae curatus examini

coscientiae termino duorum mensium coram ordinario se praesentet.

In oratorio Sancti Ioannis Baptistae Trinitatis

Altare Sancti Ioannis Evangelistae dilatetur ad formam, fiant 7 icona, bradella

et a tribus partibus sepiatur clathris ferreis et de cruce, candelabris,

70

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!