23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

RIVIERA DEL GARDA

deo, qui quidem gradus in ecclesia non promineat sed per rectam lineam

parieti ecclesiae adequetur et ea in cappella altare ad formam construatur et

de necessariis provideatur.

Altare Sancti Ioannis Baptistae ad parietem, qui ab eius tergo est, transferatur

intra octo dies, ornetur et de paliis aliisque necessariis provideatur

et in ingressu ad formam sepiatur infra sex menses et omnia item haec serventur

ad altare Sanctae Catharinae. Omnes sepolturae, praterquam illae

quae ob vicinitatem cum altaribus ad praescriptum concilii provincialis tollenda

sunt, ad formam accomodentur et earum os duplicato lapide cooperiatur,

ne malus odor inde proveniat idque impensis patronorum infra tres

menses, aliter in eis nemo in posterum sepeliatur 5 , quinimo humo impleantur

et pavimento obstruantur. Adequetur pavimentum ecclesiae a parte

navis septentrionalis. Muro obturetur porta lateralis meridionalis et in facie

ecclesiae, unicuique navi minori fiat porta. Insignia archipresbytero de porta

maiori tollantur et ibidem imago Beatae Virginis Mariae exprimatur.

Oratorium, quod est in coemiterio, ornetur et claudatur, et in eo exerceri

poterit institutio christiana foeminarum. Caemiterium purgetur a

vepribus et arboribus et adaequetur eius solum infra octo dies nec ante in

eo sepeliatur et in eo porta construatur, [f. 857r] quae recta corrispondeat

portae maiori ecclesiae et aliae muro obturentur. Sacristia decenti a parte

meridionali cum fenestris, quae ad occidentem respiciant, ubi nunc est parva

sacristia infra duos annos, ut in visitatione promisit, archipresbyter construat

et in ea oratorium et lavatorium ac armarium ad formam fiant. Provideatur

de paramento rubeo serico, de albo item, de vellis et de sacculis

corporalium iuxta diversitatem colorum infra annum, praeterea de reliqua

supellectili, quae usui parochialis ecclesiae et sacristiae ex instructionibus

generalibus praescripta est.

Intra murum caemiterii a parte meridionali fiat via, qua iri possit in

domum archipresbyteri cum equis et plaustris et eius transitus fiat per cappellam

oratorii in dicto 6 caemiterio sitam, ubi nunc est altare latitudinis

convenientis, ut puta cubitorum octo vel circa, et via haec muro separetur

a caemiterio, qui incipiat ab angulo transitus, qui lineam fiat et tendat versus

latrinas domus eiusdem et inde vertatur usque ad archipresbiteralem

ecclesiam, ubi est porta dictae domus. Haec via effodiatur et ossa, quae in

ea invenientur, in caemiterio sepelientur et cum haec facta fuerint illustrissimus

visitator ipsum spatium iam nunc prophanat et prophanatum esse

51

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!