23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

In eo munere scientia tolerabilis. Bonae vitae ut dicitur. Habitat in suprascriptis

aedibus parochialibus. Animae 580 vel circa, quae sacram eucharestiam

sumunt 300 vel circa. Doctrinae christianae schola exercetur.

Schola Sanctissimi Sacramenti, cui unita est alia Beatae Virginis Mariae.

Non erectae. Regulas habent, sed non comprobatas, redditus annui librarum

20 planetarum per diversas personas relictas pro celebratione missarum,

quibus per archipresbyterum et eius coadiutorem satisfit. Eleemosynae

in annum esse poterunt librarum 120, quae in oleum lampadis, cereos,

ornatus altarium impenduntur. Reguntur per massarios duos qui singulis

annis mutantur et administrationum rationes singulo anno novis deputatis

coram archipresbytero dantur.

Mons pietatis

Non erectus, sed ab annis decem coeptus ex eleemosynis. Regulas certas

non habet neque comprobatas. Gratis exercetur per duos massarios in propriis

domibus, qui cum interventu archipresbyteri a communitate dicti loci

eliguntur et fideiubeunt 1 . Capitale est librarum 440 planetarum. Pro singulo

pignore ad [f. 697r] summum mutuo dantur librae 4 planetae gratis.

Administrationum rationes coram archipresbytero et deputatis a comunitate

novis massariis dantur, quibus etiam a veteribus pignora vel pecunias

pro summa suprascripti capitalis consignantur. Predictis Monti et scholis

facta fuerunt nonnulla legata semel tantum solvenda, sed non satisfit illis.

Die suprascripto

Visitavit ecclesiam Sancti Silvestri loci Famesiae, membrum suprascriptae

parochialis loci Savalli, in qua cura animarum exercetur. Consecratam ut creditur,

incapacem populi et inornatam, et in ea Sanctissimum Sacramentum

ante quod lampas expensis scholae eiusdem Sanctissimi Sacramenti iugiter

lucet. Baptisterium loco incongruo. Altaria duo, videlicet altare maius, altare

Sanctissimi Sacramenti cum schola de qua infra. Coemiterium. Sacristia.

Domum parochialem ecclesiae contiguam. Ecclesia ex eleemosynis et collectis

instauratur, quarum curam habent deputati a populo electi. Redditus

annui sunt librarum 168 planetarum vel circa. Curatus amovibilis nunc est

presbyter Angelus de Piliaorsis annorum 28, qui de facultate curam animarum

exercendi et ordinibus legitime docuit, scientia aptus ad curam animarum.

Residet Famesiae et habitat in aedibus parochialibus suprascriptis. Cle-

201

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!