23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

tim fiunt, ex quibus cerei, oleum et ornamenta altaris Sanctissimi Sacramenti

comparantur. Regitur a duobus massarii, qui a societate quoque biennio

confirmantur vel mutantur, eidem societati coram curato administrationum

rationes referuntur, quibus visis in visitatione suprascriptum est.

[f. 695v] Ecclesia Sanctae Apolloniae, loci Hodeni, membrum suprascriptae

parochialis. Consecrata ut creditur. Altaria duo habet, videlicet

altare maius, Sanctorum Mariae et Brigidae. Sacristiam et coemiterium septum

parietibus. Redditus sunt librarum 40 planetarum super quibus archipresbytero

Savalli census annus librarum 15 praestatur, dicti redditus a

curato Lavini percipiuntur, qui ibidem sacramenta ministrat et quandoque

celebrat, nam incolae sunt numero 100 et duobus milliaribus a parochiali

distant. Fabricae ecclesiae ex collectis populus incumbit.

Schola Sanctae Mariae et Brigidae. Non erecta, redditibus et regulis

caret, regitur per duos massarios, qui singulo anno mutantur vel confirmantur,

et administrationum rationes coram curato reddunt. Ex eleemosynis

cerei comparantur, altare ornatur et in eo quandoque celebratur; visis

supputationibus in visitatione suprascriptum est.

[b.] [f. 918r] In ecclesia parochiali Sancti Michaelis loci de Lavino

Tabernaculum gestatorium a pyxide penitus distinguatur et ad formam

reducatur infra mensem. Baptisterium aliud ad tertiam formam instructionum

generalium cum ciborio congruo comparetur, ornetur, claudatur et

sepiatur ad formam infra annum. Vas autem in quo nunc aqua baptismalis

asservatur, usui esse poterit huic vel alii ecclesiae pro aqua benedicta. Scatulae

et sacculi decentes vasibus 1 oleorum sacrorum adhibeantur et in ciborio

baptisterii asserventur. Fenestella autem in pariete a parte evangelii in

cappella maiori extruatur et in ea vas olei infirmorum asservetur.

Altare maius ad formam reducatur. Bradella in tres gradus, computato

tamen gradu lapideo, ad formam fiat infra mensem. Pingatur cappella et

claudatur sub arcu crucifixi infra sex menses. Altaria Beatae Virginis

Mariae et Sancti Laurentii infra tres dies tollantur, [f. 918v] quod si alia

196

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!