23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

ac pauperes quandoque sublevantur. Regitur a tribus sindicis, et ministro,

qui singulo anno mutantur et administrationum rationes curato reddunt,

quibus visis in visitatione subscriptum est.

Oratorium Sancti Gotardi in Monte, a parte anteriori apertum, et omnino

inornatum, habet unicum altare sine redditibus, in quo quandoque ex

devotione celebratur.

Oratorium aliud parvum Sancti Gotardi, sine altare, clausum, in quo

tamen sunt statuae et imagines sacrae pulchrae; et eleemosynae et oblationes

fiunt, quarum curam habent deputati quatuor a populo Barghae electi,

quibus administrationum rationibus subscriptum est in visitatione.

[b.] [f. 941r] In parochiali ecclesia Sancti Georgii Barghi

Fiat pyxis pro populi communione. Distinguatur omnino tabernaculum

pro processionibus a pyxide et ad formam reducatur. Tabernaculum

ligneum introvestiatur et haec infra mensem. Cappella maior claudatur a

parte anteriori et fenestrae vitreis muniantur infra sex menses. Confessionale

exportetur in locum patentiorem et fiat alterum ad formam infra duos

menses. Cum alia altaria extruenda erunt in hac ecclesia altaria duo in lateribus

extra cappellam maiorem ad formam poterunt construi, quae ornentur,

pingantur et claudantur ac provideatur de necessariis ad formam

instructionum. Aliud baptisterium ad tertiam formam instructionum comparetur

cum congruo ciborio, sepiatur et integumentum habeat infra

annum. Vas autem, in quo nunc aqua baptismalis asservatur, usui esse poterit

huic vel alteri ecclesiae pro aqua benedicta. Provideatur de vasibus et de

scatulis pro oleis sacris. Fenestella in cappella maiori a parte evangelii construatur,

ornetur et claudatur ad formam et in ea oleum infirmorum asservetur.

Ecclesia quam primum perficiatur.

Septum coemiterii, ubi perfecta erit ecclesia, reparetur et in eo [f. 941v]

erigatur crux et pingatur imago Sancti Georgii supra portam maiorem eccle-

269

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!