23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

Savallo (Mura), Beata Vergine Maria

[a. Acta visitationis, ff. 695v-701r

Brescia, XXXIII, ff. 47r-52v

U. VAGLIA, Storia della Valle Sabbia. Documenti, II, Brescia 1970 2 , pp. 152-164]

[b. Decreta particularia, ff. 919v-928r, 1053r

Brescia, XXV, 1r-3r, 155v-156v; XXVIII, ff. 211r, 212r-215v]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DELLA BEATA VERGINE MARIA DI SAVALLO]

[f. 695v] Die nono maii praedicti anni

Visitavit parochialem ecclesiam archipresbyteratum nuncupatam Beatae

Virginis Mariae loci Savalli caput plebis, et deinceps intra eius fines infrascriptas

ecclesias, cappellas, oratoria, scholas et pia loca. Consecratam [f.

696r] ut creditur, et amplam atque in ea Sanctissimum Sacramentum ante

quod lampas expensis scholae Sanctissimi Sacramenti assidue lucet. Baptisterium,

sed loco incongruo. Reliquias parvas sanctorum Andreae et

Bartholomei, et ex ossibus brachii sanctorum Cosmae et Damiani in vasibus

vitreis et stamneis. Altaria quinque, videlicet altare maius in quo schola

Sanctissimi Sacramenti de qua infra, altare Sancti Georgii, quod habet

legatum bonorum nonnullorum ex quibus percipitur annuus redditus

librarum septem cum onere missae unius in hebdomada, cui satisfacit

archipresbyter qui etiam dictos redditus percipit; altare Beatae Virginis

Mariae habet scholam unitam societati Sanctissimi Sacramenti. Coemiterium.

Sacristiam. Domum parochialem ecclesiae annexam. Redditus annui

huius parochialis beneficii sunt librarum 900 vel circa planetarum, ex quibus

ratione pensionis annue singulis annis solvuntur aurei octaginta de

camera domino Achili Cantio.

Titularis est presbyter Ioannes Baptista de Barberiis annorum 32. De

titulo beneficii et ordinibus docuit. Scientia idoneus in muneri parochi quo

fungitur. Suspectus de simonia ut ex processu. In reliquis bene audit in

populo. Residet Savalli et habitat in domibus parochialibus suprascriptis.

Clericum non habet, sed sacerdotem coadiutorem curae animarum tamen,

ut ex antiqua consuetudine ex fructibus huius beneficii teneri compertum

est. Coadiutor nunc est [f. 696v] presbyter Franciscus de Grisiis annorum

40 qui de ordinibus et licentia dictam curam animarum exercendi docuit.

199

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!