23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

BRIXIA SACRA

Schola Doctrinae christianae nulla fere exercetur. Archipresbyter et

eius coadiutor quotidie, ex usu antiquo, in suprascripta ecclesia et oratoriis

illi subiectis celebrare consueverunt officia et missas mortuorum et in diebus

festis celebrant. In visitatione convenerunt populus et archipresbyter

ut populus pro duabus partibus, archipresbyter vero pro tertia parte contribuat

ad supellectilia ecclesiae comparanda.

Schola Sanctissimi Sacramenti non erecta redditibus caret. Regulas

habet, sed non comprobatas, regitur a duobus massariis, qui singulis annis

a deputatis mutantur cum interventu curati vel confirmantur. Eleemosynae

esse poterunt librarum 100 planetarum, ex quibus cerei et ornamenta circa

Sanctissimum Sacramentum comparantur, praeterea etiam candelae et

panes quae in die Purificationis distribuuntur confratribus. Administrationum

rationes coram archipresbytero redduntur, quibus visis in visitatione

subscriptum est.

Oratorium Sancti Faustini

Non consecratum, habet duo altaria sine redditibus, in quibus quandoque

ex devotione celebratur. Adest coemiterium parum septum. Suprascriptum

oratorium a populo ex eleemosynis reficitur, sed eleemosynarum administratio

non describitur.

Oratorium Sancti Rochi campestre, nuper a populo ex devotione extructum,

[f. 702v] habet unicum altare sine redditibus.

Ecclesia Sancti Vigilii in monte ruinosa 1 , et derelicta. Consecrata tamen

creditur, habet unicum altare et inornatum, in quo celebratur in diebus

Sancti Vigilii et dominicis mensis augusti. In hac ecclesia est clericatus,

cuius redditus annui sunt librarum circiter 70 planetarum cum onere, ut

dicitur, missarum suprascriptarum et distribuendi panes et libras 37 casei et

zerlas duas vini in die Sancti Vigilii.

Titularis est presbyter Ludovicus Soldus 2 , qui etiam est canonicus in

cathedrali brixiensi, qui dictis oneribus satisfacit, attamen quia suprascripta

ecclesia maxima reparatione egere visa est, in preiuditium titularis sequestra

reddituum in visitatione facta sunt, ut pro tribus partibus dicta reparatio

fiat expensis titularis, pro quarta autem parte concurrat populus, ut

promisit. In diebus Sanctae Crucis et Santi Marci solemnem post 3 proces-

222

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!