23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

vel circa, ex quibus panes emuntur et inter habitantes per domos distribuuntur;

praeterea habet etiam quaedam alia bona que Consortii dicuntur, quorum

annui redditus sunt librarum 15, qui in vestiendos pauperes expenduntur, sed

legata authentica [f. 685v] habere non potuerunt. De distributione vero, ut

supra, patet ex libris antiquis suprascripte comunitatis, qui exibiti fuerunt.

Oratorium Sancti Ioannis Baptistae loci Avicini

Habet unicum altare cum annuo redditu librarum sex planetarum, quae per

vicinos in ornatum dicti oratorii expenduntur, in eo quandoque celebratur

et presertim cum vicinis infirmis sanctissimum sacramentum eucharestiae

est ministrandum.

Oratorium Beatae Mariae Virginis in Pertica

Habet unicum altare in quo quandoque ex devotione celebratur, nullos

habet redditus, sed eleemosynas, quarum curam habent deputati et consiliarii

a populo electi, quas in ornatum altaris et oratorii expendit massarius

a dictis deputatis electus, qui administrationum rationes singulis annis ipsis

deputatis refert, quibus in visitatione visis subscriptum fuit.

[b.] [f. 900r] In parochiali ecclesia Sancti Martini loci Trevisii

Operculum pyxidis deargentetur et de alia pyxyde pro infirmorum communione

provideatur. Tabernaculum pro processionibus cum lunula aptetur

ad formam infra mensem. Baptisterium aliud fiat formae tertiae

instructionum cum congruo ciborio et conopeo ad formam et a parte sinistra

ad introitum portae maioris collocetur. Sepiatur et integumentum

habeat infra sex menses. Vas autem in quo nunc aqua baptismalis asservatur,

pro aqua benedicta in hac ecclesia usui esse poterit.

Altare maius iconam decentem habeat et eius bradella ad formam fiat. In

fenestella cappellae a parte evangelii oleum infirmorum asservetur. Sedilia

lignea in choro aptentur. Cappella clathris ferreis in ingressu claudatur infra

sex menses. Ostium campanilis muro obturetur infra mensem, et alibi fiat,

150

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!