23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

VALLE SABBIA

videlicet altare maius, cum schola ut infra et cetera. Sacristiam habet pulchram.

Haec ecclesia habet redditus annuos librarum 10, praeterea etiam

cum in ea sit cuncursus populi ex devotione diebus praesertim solemnibus

beatae Virginis Mariae fiunt oblationes et eleemosynae, quae in anno esse

poterunt librarum 300, quarum curam habent massarii quatuor a populo

electi, qui eas in ornatus dictae ecclesiae, in pauperes sublevandos et in

celebrationem missarum impendunt. [f. 708v] Singulo anno massarii

mutantur vel confirmantur sine interventu curati, nam a Sede apostolica

obtinuerunt posse sine interventu eius dictas eleemosynas administrare.

Visis administrationum rationibus subscriptum est quandoque tamen, ut

dictum fuit, pecuniae dictae ecclesiae communitati Sabii mutuo dantur.

Cappellanus amovibilis nunc est presbyter Ioannes Maria Barutius

annorum 26, de ordinibus docuit. Scientia habilis ad audiendas confessiones,

bene audit; habitat cum curato eius patruo in aedibus parochialibus.

Celebrat in suprascripta ecclesia bis in hebdomada cum annua mercede

librarum 60, reliquis autem diebus in parochiali celebrat.

Schola Rosarii, nuper erecta, regulis et redditibus caret. Eleemosynae

esse poterunt librarum 30 in annum, ex quibus altare ornatur. Regitur a

duodecim deputatis per societatem electis; visis eorum administrationum

rationibus subscriptum est.

Oratorium Sancti Petri undique apertum et inornatum, habet unicum

altare sine redditibus, in quo non celebratur.

Oratorium Sancti Iohannis Baptistae loci Pavoni membrum suprascriptae

parochialis consecratum creditur, habet altare unicum inornatum, et

sine redditibus, in quo ex consuetudine curatus Sabii semel in hebdomada

celebrat. Adest etiam sacristia, et coemiterium clausum, incolae huius loci

sunt 250 et spatium milliaris a parochiali distant.

[f. 709r] Ecclesia Sancti Martini loci Sabii Superioris, membrum suprascriptae

parochialis nuper a populo magnifice extrui coepta. Non consecrata,

habet duo altaria, videlicet altare maius et aliud indotatum, in ea

celebrat curatus Sabii bis in hebdomada. Sacristiam. Nullos redditus habet.

Vicini sunt 500.

253

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!