23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

BRIXIA SACRA

LIANO (ROÈ VOLCIANO), SAN PIETRO

[Decreta particularia, II, f. 1056r

Brescia, XXIII, q. 1, ff. (16-17)]

[Visita apostolica, VI, pp. 103-116]

[f. 1056r] In ecclesia parochiali Sancti Petri Liani

Spatia temporis ad praestanda quae prioribus decretis constituta sunt ad

preces populi, etiam ob damna a grandine in eorum agros et vineas hoc

anno illata proroganda, illustrissimus visitator censuit quae ergo de alienandis

aedibus parochialibus infra duos annos, et aliis aedificandis prope

ecclesiam constituta sunt; de structura item sacristiae vestibuli ante ecclesiam

et cappellarum infra duos etiam alios annos praestari posse concedit;

aliis praeterea decretis exequendis totidem spatii addit, quantum iam illis

singulis praestandis, iam assignatum fuerat.

VOBARNO, [BEATA VERGINE MARIA]

[Decreta particularia, II, ff. 1056r-v

Brescia, XXIII, q. 1, ff. (17-19)]

[Visita apostolica, VI, pp. 119-134]

[f. 1056r] In ecclesia archipresbyterali Buarni

Altare Sancti Ioseph, quod inter alia, quae tollenda sunt, ornatius est, ut

populus iam petiit, permittitur, modo populus ipse, aliusve infra mensem

pubblico instrumento caveat de construenda cappella extra parietes ecclesiae

prominentes ad praescriptum decretorum et instructionum infra tres annos,

et in eam altare praedictum transferre, quo mensis elapso spatio, si praedicta

cautio praestita non erit, altare omnino tollatur nec ante ea in ecclesia celebretur

post illud mensis spatium. Spatium, quod de exequendis decretis huius

visitationis alias editis assignatum fuit, ad tres, pluresve annos prorogatur,

quo modo quinquaginta aurei saltem, praeter ea, quae debet archipresbyter

quotannis in ea a populo confe- [f. 1056v] rantur, donec omnia integre praestita

fuerint, ut ipsius populi nomine promissum fuit illustrissimo visitatori.

Fornix sub campanili et ostium versus coemiterium, quae in prioribus

decretis tollenda erat, ad populi preces conceduntur, modo fornice eadem

perforata funibus campanarum descendere liceat ad pavimentum usque

loco in quo nunc paramenta servantur, nec tamen per eam descensus in

ecclesiam pateat, et ostio campanilis extra ecclesiam scala adhibeatur.

456

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!