23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

RIVIERA DEL GARDA

ligit. In populo bene audit. Dicta ecclesia habet coemiterium, et domum

ecclesiae contiguam, in qua suprascriptus cappellanus habitat. Fabricae,

ornatibus et supellectilibus ecclesiae homines dicti loci provident. Vicini

huius ecclesiae sunt 500, milliaribus circiter duobus a parochiali distantes,

et quia iter montuosum hyemis tempore et pluviarum, non sine incommodo

ad sacramenta percipienda in parochiali Tusculani accedere possunt.

Ecclesia Sancti Nicolai loci Sicini

Non consecrata. Habet tria altaria. In ea est cappellania de iurepatronatus

ut asseritur illorum de Bosellis, quae habet redditus annuos aureorum septuaginta

vel circa, cum onere quotidie celebrandi et ut dictum fuit residendi.

Titularis est presbyter Nicolaus de Bosellis annorum 56 qui de ordinibus

et de titulo benefitii [f. 670r] legitime docuit, legit et parum intellegit.

Bonae vitae, ut dicitur, habitat Boraci 5 et per se ipsum oneri suprascripto

satisfacit. Dicta ecclesia habet coemiterium in quo vicini sepeliuntur, et

domum contiguam in qua capellanus habitat quandoque, sed maxima reparatione

eget. Peregrinus de Peregrinis reliquit nonnulla bona hominibus

villarum Sicinae et Musaghae cum annuo onere annualium novem, et in

singulis eorum missarum duodecim distribuendi item modium panis frumenti

pauperibus dictorum locorum. Vicini sunt numero 470, qui petunt

suprascriptum legatum Peregrini de Peregrinis erigi in capellania, cum a

parochiali duobus milliaribus distent.

Ecclesia Sancti Georgii loci Rovinae

Non consecrata. Habet tria altaria. Redditum annuum ducatorum octo vel

circa, qui quidem a diversis relicti fuerunt, ut ex eis sacerdos amovibilis

conducatur, qui diebus festis in dicta ecclesia celebret. Capellanus amovibilis

nunc est presbyter Iacobus de Contis, annorum 38, qui de ordinibus

legitime docuit. Legit, sed non satis intelligit. Bonae vitae, ut dicitur, habitat

in aedibus ecclesiasticis. Dicta ecclesia habet coemiterium septum et

domum annexam ecclesiae, in qua capellanus ipse habitat. Familiae quaedam,

nempe domini Hieronymi Faustini et dominae Magdalenae de Astis

prope dictam ecclesiam habitantes, [f. 670v] qui ob longitudinem viae difficiliter

ad sacramenta percipienda accedere possunt in ecclesia archipresbyterali

Tusculani, petunt aplicari cure Sancti Petri Agrini, cui magis vicinae

sunt et in cuius territorium existunt.

77

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!