23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VISITA AI MONASTERI

struatur fenestra pro sacra communione, ab altero vero rota pro exponendis

sacris indumentis, ambaeque ad praescriptum libri instructionum; hoc ipso

in muro nulla alia fenestra rimula sit, neque vero pro audiendis confessionibus.

Altaria hodie in ea existentia amoveantur omnino.

Ostium, qua e via publica in ecclesia nunc aditus est, muro obstruatur;

aperiaturque aliud in cubicolo cappellani. Quoniam monasterium hoc extra

muros, vicosque oppidi constitutum est, ac ab aliis aedibus prorsus disiunctum,

et ripae Benaci adeo propinquum, ut variis periculis et exulum, scelestorumque

hominum incursionibus expositium sit, iccirco moniales ipsae ab eo

loco omnimo transferendae sunt, atque ea de causa haec tantum de illo monasterio

sancire visum est. Quae si intra biennium intra oppidum translatae non

fuerint, tum per reverendissimum episcopum ad aliud monasterium civitatis

Brixiae transferantur, atque cum omnibus suis iuribus, oneribusque uniantur.

Oratorium, quod nunc extra ecclesiam constitutum conspicitur a fronte

caementario opere claudatur, aperiaturque ostium ecclesiam versus,

quod pro sacristia sacerdotum usui erit. Sepultura vero, quae hac ratione

remanebit in ecclesia interiori, sepeliendis defunctis monia- [f. 184v] libus

inserviet.

Pyxis reconcinnetur ad formam instructionum. Tabernaculum ligneum

intrinsecus panno serico exornetur. Rotae omnes ad formam instructionum

accomodentur. Fenestrae horrei, atriique loci dormitionis, et omnium

superiorum locorum repagulis muniantur. Ad fenestellam loco collocutionis

accommodentur clathri ferrei cum lamina ad formam instructionum.

Curetur item septo ferreo muniri foramen, unde aqua in viridarium derivare

conspicitur. Succidantur arbores parietibus clausurae haerentes. Eiiciatur

canis de septis monasterii, neque alius in posterum intus alatur. Locus

audiendis confessionibus addictus alibi extra ecclesiam constituatur. Latrina,

quae est in aedibus cappellani iuxta cappellam maiorem ecclesiae statim

diruatur, amoveaturque omnimo. Ianua vehiculares, praeter valvas, cancellis

item ligneis ad formam instructionum sepiatur.

Cappellanus ne a monialibus esculentas, poculentasve res, aut munus

qualecumque vel minimum quidem quovis praetextu accipiat neque vero

eo nomine rem ullam dono 2 capiat, quod ad ecclesiasticum usum pertinere

videatur, cuiusmodi sunt sacra indumenta, purificatoria, corporalia, et id

genus alia, sed neque suam supellectilem illis sarciendam, purgandamve,

aut aliqua ratione acu elaborandam tradat.

333

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!