23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

Liano (Roè Volciano), San Pietro

[a. Acta visitationis, ff. 675r-678r

Brescia, XXXIII, ff. 23r-25v]

[b. Decreta particularia, ff. 881r-887r, 1056r

Brescia, XXV, ff. 139r-146r; XXXV, ff. 202r-208r]

[a. CHIESA PARROCCHIALE DI SAN PIETRO DI LIANO]

[f. 675r] Die primo maii 1580

Visitavit parochialem ecclesiam Sancti Petri loci Liani, et deinceps intra

eius fines infrascriptas ecclesias, capellas, oratoria, scholas et pia loca. Consecratam

esse creditur, pulchram, supra collem constructam, distantem ab

aedibus incolarum, et in ea compertum est quod Sanctissimum Sacramentum

non asservatur. Reliquiae sacrae sine nomine cum cutila in tabernaculo

ligneo Sanctissimi Sacramenti custodiuntur. Baptisterium incongruum,

et incongruo loco situm. Altaria sex, videlicet altare maius cum schola

Sanctissimi Sacramenti, altare Rosarii cum schola de qua infra, ex cuius

devotione in eo celebratur, et alia quatuor altaria indotata.

Adest legatum Eustachii de Bonfadinis, librarum 50 semel tantum, per

hereditatem impendentem, termino unius anni post mortem dicti testatoris,

pro fabrica unius altaris in dicta ecclesia. In dicta ecclesia est indulgentia

plenaria cuius causa concurrit populus ad [f. 675v] visitandam eam et

oblationes fiunt, quas oblationes praefecti petunt infrascripti fabricae

ecclesiae aplicari perpetuo prout sunt in possessione, cum curatus habeat

sufficientes redditus. Coemiterium cum porticibus, amplum et clausum.

Adest sacristia, sed angusta nimis, et rimas undique ducens.

A parte septentrionali dicti coemiterii subdio est arca quaedam lapidea

occlusa in qua, ut per fenestellam videre licet, est aqua in fundo habens

nonnulla ossa mortuorum ex quibus illa perpetuo scaturire dicitur, eius

tamen rei nulla certitudo comperta est neque comprobatio, praeter quod

ad hanc arcam diebus festivis complures concurrunt in festo Sancti Petri ad

Vincula praesertim, ad auriendam aquam bibendi et asportandi causa. Haec

arca, confecto processo et servatis omnibus, ut in decretis visitationis, post

falsitatem cognitam, sublata fuit.

103

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!