23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

RIVIERA DEL GARDA

In oratorio Sancti Iacobi campestri

Altare ad formam reducatur; bradella lignea in gradus duos distinguatur.

Fenestella prope altare a parte epistolae claudatur. Tectum assidibus bene

compositis fulciatur. In frontispicio fenestrae fabricentur, unde tamen

introspici non possit ab audientibus missam. Tollatur altare quod est sub

porticu infra biduum. Nec in dicto oratorio celebretur donec suprascripta

omnia adimpleta fuerint.

In ecclesia Sancti Antonii de Saxo

Altaris maioris bradella ad formam construatur. Fenestella cappellae in

ecclesiam respondens, muro obturetur infra octo dies. In choro sedilia

magis decentia fiant et infra annum clathris ferreis cappella in ingressu

sepiatur. Altare Rosarii ita parieti haereat ut infra bradellam ante illud sit

spatium iuxta praescriptum instructionum generalium clerico inservienti

et ad formam sepiatur infra sex menses. Altare Sanctorum Rochi et Sebastiani

parieti haereat, ornetur et sepiatur [f. 861v] ad formam quae ad altare

Sanctissimi Rosarii ordinatum est. Praterea fenestra super altari muro

obturetur infra octo dies. Ostium campanilis muro obturetur, quia altari

suprascriptum impedit et aliud extra ecclesiam in caemiterio fabricetur.

Nicia in pariete meridionali, relicto tamen ostio, obturetur muro pro servandis

rebus scholae Rosarii. Labium aquae benedictae ad formam comparetur

infra mensem. Provideatur de corporalibus et eorum sacculis, de

purificatoriis et de vase pro eorum ablutione infra mensem. Clathri ferrea

sub ingressu caemiterii statuantur, et crux in eo erigatur.

Schola Sanctissimi Rosarii, quae de eius legitima erectione non docuit,

infra mensem erectionem obtineat, et regulam approbatam habeat, quam

observent scholares. Administrationum autem rationes quotannis vicario

foraneo reddant. Cum vicini ecclesiae huius sint numero 200, quibus difficile

ab archipresbytero Garagnani eorum curato sacramenta ministrantur,

quia a parochiali per milliare unum cum dimidio distant iterque difficile et

asperum sit, provideant de annuo stipendio congruo, computatis legatis

missarum eidem ecclesiae factis et assignatione annua decem ducatorum ex

redditibus archipresbyteratus Garagnani, ut haec ecclesia per illustrissimum

visitatorem [aut] per reverendissimum episcopum in parochialem

erigatur et interim sumptu [f. 862r] populi, computatis legatis ut supra,

provideatur de idoneo sacerdote, qui praevio examine approbatus sacra-

57

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!