23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

VALLE SABBIA

stiae incumbit populus ex collectis et contributionibus. In hac ecclesia

sacramenta incolis dicti loci ministrantur, quia ab habitatione parochi spatio

duorum circiter milliarum distant et sunt numero 300.

Schola Sanctissimi Sacramenti in dicta ecclesia caret regulis redditibusque

[f. 694r] et 1 erectione, libris item in quibus eleemosynae describuntur,

quae impenduntur in cereos et ornamenta altaris.

Oratorium Sancti Rochi

Campestre, a parte anteriori apertum, septum tamen clathris ferreis. Habet

unicum altare sine redditibus in quo celebratur in die Sancti Rochi.

Ecclesia Sancti Petri loci Prati membrum suprascriptae parochialis ecclesiae

Sancti Andreae, non consecrata. Baptisterium habet, sed non ad formam.

Altaria duo, videlicet altare maius et altare Beatae Virginis Mariae

cum schola. Sacristiam, coemiterium et domum sacerdotalem a populo

constructam et ecclesiae annexam.

Redditus non habet. Haec ecclesia a parochiali eius matrice spatio duorum

milliarium distat, et tempore hiemis a nivibus et torrentibus impediuntur

huius loci incolae ne in parochiali ad audienda ac sacramenta summenda

accedere possint, quare sacramenta in hac ecclesia ministrantur,

cum etiam eius vicini sint numero 400 vel circa.

Schola Beatae Virginis Mariae habet regulam sed non comprobatam,

caret erectione et redditibus, ex eleemosynis ornatur ecclesia. Regitur per

duos massarios, facta supputatione. Administrationum rationes bene se

haberi in visitatione compertum est et eis subscriptum.

Sub hac ecclesia parochiali Barbaini sunt tres communitates videlicet

Leveni, Avenoni et Prati, quae quidem ex variis legatis tenentur in [f. 694v]

diebus rogationum Santi Marci, aliis item diebus panes distribuere videlicet

Levenum habet onus distribuendi penses tres panis in vico Frascinelli et

octo in vico Clonelli; Avenonum vero habet onus distribuendi quartas

duas panis tempore suprascriptarum rogationum in ecclesia Sancti Bartholomei;

Pratum vero alia onera habet, qui quidem ex libris tantum dictarum

communitatum in visitatione exhibitis videre licuit; legata autentica haberi

non potuerunt.

1

Presente nel richiamo di f. 693v, qui è stato omesso.

189

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!