23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

DECRETI AGGIUNTI

sacro tanti episcopi corpore Brixiam transferendo, ubi debitus illi cultus ac

veneratio tribuatur.

Presbyteri Iovita Cropellus et Franciscus Morottus coadiutores propria

altaria omni supellectile ad missam in eis decore pro ratione temporis celebrandam

necessaria, hac una tantum vice instituant ex decreti iam editi

praescripti ut ipsimet promiserunt facere neque vero propterea aliquod ius

archipresbitero eiusve successoribus acquisitum vel coadiutoribus ipsis

detractum esse censeatur quo ad eadem altaria in posterum instituenda.

Idem presbyter Iovita missam in altari proprio aut in maiori quotidie celebret,

cum primum autem sublatum erit subterraneum sacellum, tunc in

altari Sancti Christophori munus suum exequatur, quod si in alio altari sine

concessu episcopi celebrarit, muneri suo se non satisfecisse sciat quemadmodum

provinciali quarto concilio statutum est.

Presbyter Franciscus Morottus cappellanus coadiutor, cui onus audiendi

confessiones et cetera parochialia exercendi impositum est, nisi mensis

spatio examen subierit, scriptamque facultatem 1 [f. 1005r] gerendae curationis

animarum a reverendissimo episcopo obtinuerit, ab eo munere abstineat

poena suspensionis a divinis illi proposita. Quamdiu autem ob inscitiam

partes suas explere non poterit, alium idoneum sacerdotem qui eius

vices suppleat sumptu suo sustinere compellatur, poena quinquaginta

aureorum numorum fabricae ecclesiae iam nunc addictorum proposita.

Intra quindecim dies suas aedes canonicales prope ecclesiam habitet ibique

cibum et somnum capiat, qui si non paruerit viginti quinque aureorum

nummorum poenam subeat, qui iam nunc scholae Rosarii addicuntur. Missas

quotidie in altari cui addictus est ad provincialis concilii quarti praescriptum

omnino celebret. Presbyter Aurelius Griffonus ex Tridentini et

provincialis concilii decreto singulis diebus dominicis ac reliquis festis nisi

iusta de causa impediatur sacrificium missae peragere nulla ratione omittat.

Presbyter Franciscus Fabettus cappellanus mercenarius, qui suscepit

munus celebrandi in altaribus Corporis Domini, Sancti Antonii et Sancti

Ioannis evangelistae cui altari quotidiana missa addicta est, cum nulla ratione

satisfacere possit, missas ad minorem numerum ob cappellaniae tenuitatem

per reverendum episcopum reducendas curet praetermissoque

muneri quamprimum satisfaciat. Mapheus de Perinis accolithus, mensis

spatio schedulas ordinum suorum in visitatione non ostensas reverendissimo

episcopo exhibeat, alioquin ab eorum exercitio suspenditur. Dominus

375

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!