23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

SALÒ

clericorum in ipsa cappella ligneo septo distinguatur a reliquis sedilibus,

quae intra octo dies ab utraque parte relinquentur [f. 961v] sunt sedilibus

in quibus interim laici sedere poterunt nec vero ecclesiastici sine superpelliceo

in chorum admittantur.

Cappellani Sancti Stephani, Sancti Georgii et alii, quibus onus coadiuvandi

archipresbitero animarum imminet, noverint se quoque ipsi residentiae

lege teneri, in quo si defuerint pro ratione absentiae ad praescriptum

concilii Tridentini et provincialium fructibus mulctentur fabricae ecclesiae

applicandis, quod si etiam ex causa aliquando et brevi tempore abesse contingerit,

abeundi facultatem scriptam absentiae probationem facultatemve

impetrent a reverendissimo episcopo, aut ab eo cui ille demandarit sub

poenis eodem Tridentino concilio praescriptis si contravenerint. Reliqui

vero huius ecclesiae cappellani de opportuna facultate abeundi cum praefecto

ecclesiae agant, si vero ultra octo dies abesse voluerint cum episcopo,

qui animadvertat ne ob absentiam cappellanorum ecclesia debito servitio

ex ordine missarum et officiorum careat.

Tabella conficiatur de die hora ordineve et altari cuiuslibet celebrantis

ad cuius constitutum ordinem singulo die primum in aurora tum una post

aliam celebrentur [f. 962r] et diebus ferialibus quarta, prout in constitutionibus

eiusdem ecclesiae statutum est, cantetur. Festivis vero diebus ea cantetur

quae populo frequentiori commodior erit, inter quam concio sermone

parochialis habeatur. Ne autem praescriptus ordo missarum aliquo

modo turbetur qui iusto impedimento detenti fuerint sub poena dupli

illius stipendii quod celebrando consequitur, ita opportune de eius impedimento

certiorem faciat praefectum ecclesiae sacristamve, eo absente, ut

reliquas missas ita aliquo intervallo distribuere possit aliave ratione providere

ut postrema consueta hora celebretur. Qui praescriptum tabellae non

servarit, duplo ut supra mulctetur. Qui cum in hac ecclesia celebrare

debeat, ea relicta alibi celebrarit, si quando ex urgente causa quod tamen

raro admodum concedi debet, iussu vel consensu vicarii foranei id fecerit,

tantum amittat quantum stipendii dandum esset alteri qui eius loco celebret,

si vero sine consensu vicarii id fecerit, duplum cogatur solvere eius

stipendii vel eleemosinae quam alibi celebrans consecutus est. Haec vero

poena crescente culpa vel contumacia augeri etiam possit ab eodem vicario.

Sit liber missarum, cui subscribat se quotidie tum qui celebrevit [f.

962v] tum sacrista aliusve ad praescriptum decretorum concilii provincia-

307

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!