23.03.2015 Views

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

san carlo parte iniziale volume 5 valletrompia.qxd - Brixia Sacra

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

DECRETI AGGIUNTI

fabrica necessaria, quam asserunt a reverendissimo Bollano obtinuisse illas

una cum fructibus tribus ab hinc annis perceptis eidem oratorio restituant

ut in necessariam supellectilem pro missarum celebratione et alias ut reverendissimo

episcopo videbitur 2 , insumatur.

Pro schola Disciplinatorum

Disciplinatorum administratores domum quam domino Augustino de

Durantibus permutationis nomine oretenus et sine legitima facultate tradiderunt

intra mensem omnino recipiant, poena interdicti proposita, si vero

eam permutare vel etiam alienare deinceps voluerint, id non sine episcopali

facultate scripta et iis servatis [f. 1017v] quae a sacris canonibus et constitutionibus

summorum pontificum praescripta sunt, fieri liceat.

Pro Montibus pietatis

Ut proventus Montium pietatis loci Pallatioli, quorum alter in regione

Murae, alter vero in regione Rippae constituti sunt, in eum tantummodo

usum cui addicti sunt et non in alium convertantur, decernitur ut deinceps

in vere pauperes tantum distribuantur et ea de causa viri aliqui spectatae

integritatis deligantur, qui una cum archipresbytero uniuscuisque indigentiam

diligenter inquirant explorentque. Nulla autem ratione in lites, ullo

quovis nomine praetextuve persequendas nisi quae de iure ad eundem

pium locum pertineant; qui secus fecerit ipso facto ea administratione privatus

sit tum duplum loco ipsi pio restituere teneatur aliamque poenam

subeat reverendissimi ordinarii arbitratu. Presbyter Gualdinus de Comitibus,

qui titulum sui praetensi beneficii cappellaeve in visitatione non

ostendit, nisi quindecim dierum spatio illum reverendissimo episcopo

exhibuerit, contra eum ad sacrorum canonum praescriptum iure agatur.

In oratorio Sanctae Mariae de media campania sub parochiali

ecclesia Pallatioli

Caveat diligenter vicarius foraneus ne contra sacrorum constitutionum

praescriptum prophanae res ac a sacris locis alienae in hoc [f. 1018r] oratorio

a colonis aut ab aliis collocentur serventurve, si qui autem contrafecerint

interdicti poena et rerum ibi repositarum amissione mulctentur, quae

iam nunc oratorio ipsi addicuntur. Ut decreta ad hoc oratorium spectantia

quamprimum in executionis usum inducantur, curet vicarius foraneus ut

393

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!